<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Quamobrem unigenitus filius dei neque factus est <lb/>
            a patre, quia, sicut dicit euangelista, omnia per ipsum <lb/>
            facta sunt, neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne <lb/>
            deus sapiens sempiternam secum habet sapientiam suam; neque<lb n="15"/>
            inpar est patri, id est in aliquo minor, quia et apostolus <lb/>
            dicit: qui cum in forma dei esset constitutus, non <lb/>
            rapinam arbitratus est esse aequalis deo. hac igitur <lb/>
            fide catholica et illi excluduntur, qui eundem dicunt filium <lb/>
            esse, qui pater est, quia et hoc uerbum apud deum esse non<lb n="20"/>
            posset nisi apud patrem deum et nulli est aequalis qui solus <lb/>
            est; excluduntur etiam illi, qui creaturam dicunt esse filium, <lb/>
            quamuis non talem, quales sunt ceterae creaturae. quantamcumque <lb/>
            enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est;

<note type="footnote">8 cf. I Cor. 1, 24 10 Sap. 8, 1 13 Ioh. 1, 3 17 Ptnl. 2, 6 </note>

<note type="footnote">1 conante fetu uerbi <hi rend="italic">F ASTYOr</hi> conantes fetu uerbi <hi rend="italic">N</hi> 4 loquentis <lb/>
            animus non potest <hi rend="italic">M</hi> inde <hi rend="italic">FV</hi> 5 mendacii <hi rend="italic">V</hi> 6 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            7 est <hi rend="italic">om. M</hi> 8 etiam uirtus <hi rend="italic">.AFSrTNVObcl</hi> eius etiam <hi rend="italic">M</hi> 10 a <lb/>
            fine <hi rend="italic">om. FSy</hi> disposuit <hi rend="italic">M</hi> 14 sempiternus <hi rend="italic">AVF2</hi> 15 habet <lb/>
            secum <hi rend="italic">PNM</hi> suam <hi rend="italic">om. M</hi> 18 arbitratus <hi rend="italic">om. P</hi> esse se <lb/>
            <hi rend="italic">FASTNMVOy</hi> equalem <hi rend="italic">ATNMV(}r</hi> aequale (e <hi rend="italic">fin. ex</hi> is) <hi rend="italic">S</hi> 19 et <lb/>
            illi <hi rend="italic">om. P</hi> esse filium <hi rend="italic">VO</hi> 20 esse-deum <hi rend="italic">om. S</hi> qui-esse <hi rend="italic">om</hi>. 7 <lb/>
            21 posse 7 potest <hi rend="italic">Pl</hi> possit <hi rend="italic">AFVOS1</hi> nisi <hi rend="italic">om</hi>. r equalis est <hi rend="italic">YO</hi> <lb/>
            22 illi <hi rend="italic">om. RPM</hi> dicunt creaturam esse <hi rend="italic">YO</hi> esse dicunt <hi rend="italic">AFSjbd</hi> <lb/>
            23 tales <hi rend="italic">M</hi> quantaque <hi rend="italic">P</hi> 24 dicunt <hi rend="italic">ASF1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            nam idem est condere, quod creare. quamquam in latinae <lb/>
            linguae consuetudine dicatur aliquando creare pro eo, quod est <lb/>
            gignere; sed graeca discernit. hoc enim dicimus creaturam, <lb/>
            quod illi <sic>xtfofwi</sic> uel <sic>xtlatv</sic> uocant; et cum sine ambiguitate <lb/>
            loqui uolumus, non dicimus creare, sed condere. ergo si <lb n="5"/>
            creatura est filius, quamlibet magna sit, facta est. nos autem <lb/>
            in eum credimus, per quem facta sunt omnia, non in eum, <lb/>
            per quem facta sunt cetera; neque enim aliter hic possumus <lb/>
            accipere omnia, nisi quaecumque sunt facta. 
</p></div></div></body></text></TEI>