Quamobrem unigenitus filius dei neque factus est a patre, quia, sicut dicit euangelista, omnia per ipsum facta sunt, neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne deus sapiens sempiternam secum habet sapientiam suam; neque inpar est patri, id est in aliquo minor, quia et apostolus dicit: qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. hac igitur fide catholica et illi excluduntur, qui eundem dicunt filium esse, qui pater est, quia et hoc uerbum apud deum esse non posset nisi apud patrem deum et nulli est aequalis qui solus est; excluduntur etiam illi, qui creaturam dicunt esse filium, quamuis non talem, quales sunt ceterae creaturae. quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est; 8 cf. I Cor. 1, 24 10 Sap. 8, 1 13 Ioh. 1, 3 17 Ptnl. 2, 6 1 conante fetu uerbi F ASTYOr conantes fetu uerbi N 4 loquentis animus non potest M inde FV 5 mendacii V 6 pr . et om. V 7 est om. M 8 etiam uirtus .AFSrTNVObcl eius etiam M 10 a fine om. FSy disposuit M 14 sempiternus AVF2 15 habet secum PNM suam om. M 18 arbitratus om. P esse se FASTNMVOy equalem ATNMV(}r aequale (e fin. ex is) S 19 et illi om. P esse filium VO 20 esse-deum om. S qui-esse om . 7 21 posse 7 potest Pl possit AFVOS1 nisi om . r equalis est YO 22 illi om. RPM dicunt creaturam esse YO esse dicunt AFSjbd 23 tales M quantaque P 24 dicunt ASF1 nam idem est condere, quod creare. quamquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare pro eo, quod est gignere; sed graeca discernit. hoc enim dicimus creaturam, quod illi xtfofwi uel xtlatv uocant; et cum sine ambiguitate loqui uolumus, non dicimus creare, sed condere. ergo si creatura est filius, quamlibet magna sit, facta est. nos autem in eum credimus, per quem facta sunt omnia, non in eum, per quem facta sunt cetera; neque enim aliter hic possumus accipere omnia, nisi quaecumque sunt facta.