<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Inter animum autem nostrum et uerba nostra, quibus <lb n="10"/>
            eundem animum ostendere conamur, plurimum distat. nos <lb/>
            quippe non gignimus sonantia uerba, sed facimus: quibus <lb/>
            faciendis materia subiacet corpus. plurimum autem interest <lb/>
            inter animum et corpus. deus uero, cum uerbum genuit, id <lb/>
            quod est ipse genuit, neque de nihilo neque de aliqua iam facta <lb n="15"/>
            conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. hoc enim <lb/>
            et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus <lb/>
            nostrae uoluntatis adpetitum, non cum mentimur, sed cum <lb/>
            uerum loquimur. quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum <lb/>
            nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo <lb n="20"/>
            auditoris inferre? ut in nobis quidem ipsi maneamus nec <lb/>
            recedamus a nobis et tamen tale indicium, quo fiat in altero <lb/>
            nostra notitia, proferamus, ut, quantum facultas conceditur, <lb/>
            quasi alter animus ab animo, per quem se indicet, proferatur.

<note type="footnote"> 1 Sap. 7, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 cum] quod <hi rend="italic">FVf</hi> dicitnr y 2 ipso P enim] uero r autem <hi rend="italic">Obd</hi> <lb/>
            3 enim JB: ergo <hi rend="italic">FASa TPNMVObd</hi> 4 id] illud <hi rend="italic">(semper fere pro</hi> <lb/>
            id) <hi rend="italic">M</hi> uerum] uerbum <hi rend="italic">P</hi> locuntur <hi rend="italic">V</hi> 5 quicquid <hi rend="italic">(semper</hi> c) <hi rend="italic">FASP</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. RSPTNMOx</hi> 8 dignis] ignis <hi rend="italic">FSY\'(</hi> dignis (d s. <hi rend="italic">I.) A</hi> (JigaU? <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. dignis) <hi rend="italic">M</hi> signis <hi rend="italic">b, om. TN</hi> animi <hi rend="italic">FSV</hi> patris <hi rend="italic">FSA I Vr</hi> <lb/>
            13 faciendis] subiacendis P subiacit <hi rend="italic">FISI</hi> corporis <hi rend="italic">R</hi> 14 animam <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            16 se <hi rend="italic">om. VM</hi> id est <hi rend="italic">V</hi> in hoc <hi rend="italic">M</hi> 17 si] ca <hi rend="italic">0</hi> 18 comentimur <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> 19 enim <hi rend="italic">om. A</hi> ipsum animum <hi rend="italic">VM</hi> 20 proficiendum <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 21 ipsi quidem <hi rend="italic">F ASTNO Vrbd</hi> quidem <hi rend="italic">om. TN</hi> 22 a <lb/>
            nobis recedamus y indicium tale <hi rend="italic">M</hi> quod <hi rend="italic">R</hi> 23 noticia <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            concedit <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            id facimus conantes et uerbis et ipso sono uocis et uultu et <lb/>
            gestu corporis, tot scilicet machinamentis id, quod intus est, <lb/>
            demonstrare cupientes, quia tale aliquid proferre non possumus; <lb/>
            et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere. unde <lb/>
            etiam mendaciis locus patet. deus autem pater, qui uerissime<lb n="5"/>
            se indicare animis cognituris et uoluit et potuit, hoc ad se <lb/>
            ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui <lb/>
            uirtus etiam eius et sapientia dicitur, quia per ipsum <lb/>
            operatus est et disposuit omnia. de quo propterea dicitur: <lb/>
            adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit<lb n="10"/>
            omnia suauiter. 
</p></div></div></body></text></TEI>