Inter animum autem nostrum et uerba nostra, quibus eundem animum ostendere conamur, plurimum distat. nos quippe non gignimus sonantia uerba, sed facimus: quibus faciendis materia subiacet corpus. plurimum autem interest inter animum et corpus. deus uero, cum uerbum genuit, id quod est ipse genuit, neque de nihilo neque de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae uoluntatis adpetitum, non cum mentimur, sed cum uerum loquimur. quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre? ut in nobis quidem ipsi maneamus nec recedamus a nobis et tamen tale indicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus, ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo, per quem se indicet, proferatur. 1 Sap. 7, 27 1 cum] quod FVf dicitnr y 2 ipso P enim] uero r autem Obd 3 enim JB: ergo FASa TPNMVObd 4 id] illud (semper fere pro id) M uerum] uerbum P locuntur V 5 quicquid (semper c) FASP in om. RSPTNMOx 8 dignis] ignis FSY\'( dignis (d s. I.) A (JigaU? (in mg . dignis) M signis b, om. TN animi FSV patris FSA I Vr 13 faciendis] subiacendis P subiacit FISI corporis R 14 animam TN 16 se om. VM id est V in hoc M 17 si] ca 0 18 comentimur Sl 19 enim om. A ipsum animum VM 20 proficiendum M 21 ipsi quidem F ASTNO Vrbd quidem om. TN 22 a nobis recedamus y indicium tale M quod R 23 noticia F concedit AFSTNVOy id facimus conantes et uerbis et ipso sono uocis et uultu et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id, quod intus est, demonstrare cupientes, quia tale aliquid proferre non possumus; et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere. unde etiam mendaciis locus patet. deus autem pater, qui uerissime se indicare animis cognituris et uoluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui uirtus etiam eius et sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia. de quo propterea dicitur: adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter.