Credentes itaque in deum patrem omnipotentem nullam creaturam esse, quae ab omnipotente non creata sit, existimare debemus. et quia omnia per uerbum creauit, quod uerbum et ueritas dicitur et uirtus et sapientia dei multisque aliis insinuatur uocabulis qui nostrae fidei Iesus Christus dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector filius dei — non enim uerbum illud, per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille, qui per ipsum condidit omnia - credimus etiam in Iesum Christum filium dei patris unigenitum, id est unicum, dominum nostrum. quod tamen uerbum non sicut uerba nostra debemus accipere, quae uoce atque ore prolata uerberato aere transeunt nec diutius manent quam sonant; manet enim illud uerbum incommutabiliter. 16 cf. Ioh. 14, 6 cf. I Cor. 1, 24 1 ipse] pie M formari posse VO 2 in illo et de illo M 8 unus unus P 4 quiapropter P1 5 credimus bd deum omnia 0 deum om. Sf qui 0 si etiam 0 6 esset M 7 primo TN 8 formara ex formaret S quecunque T quaeque M 10 scripturarft sup. expo sententiarfl m. 2 A 11 fecisse de nihilo bd 15 estimare Ay estimare FSTNVO 16 ac sapientia FSTNAVO7 17 quibus PТТjfOj 18 dominus noster M commendaretur y liberator om. F/lTNVf scilicet] scilicet saluator TN 19 facta sunt A 20 condita om. A ille om. 0 ipsum] illum R 21 in om. M patris omnipctentis 0 2\'2 doininum] deum S 24 ore s. l. F 25 incommutabiliter-oumia om. 0 nam de ipso dictum est, cum de sapientia diceretur: in se ipsa manens innouat omnia. uerbum enim patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit pater. sicut enim uerbis nostris id agimus, cum uerum loquimur, ut noster animus innotescat audienti et quidquid secretum in corde gerimus per signa huius modi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa sapientia, quam deus pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus pater, uerbum eius \'conuenientissime nominatur.