<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Et quoniam tria sunt, quibus homo constat: spiritus. <lb/>
            anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima<lb n="10"/>
            simul cum spiritu nominatur — pars enim quaedam eiusdem <lb/>
            rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur — principale <lb/>
            nostrum spiritus est; deinde uita, qua coniungimur corpori, <lb/>
            anima dicitur; postremo ipsum corpus, quoniam uisibile est, <lb/>
            ultimum nostrum est. haec autem omnis creatura ingemescit <lb n="15"/>
            et parturit usque nunc; dedit tamen primitias <lb/>
            spiritus, quia credidit deo et bonae iam uoluntatis est. hic <lb/>
            enim spiritus etiam mens uocatur, de quo dicit apostolus: <lb/>
            mente seruio legi dei, qui item alio loco dicit: testis <lb/>
            est enim mihi deus, cui seruio in spiritu meo. anima <lb n="20"/>
            uero, cum carnalia bona adhuc adpetit, caro nominatur et <lb/>
            resistit spiritui non natura, sed consuetudine peccatorum. <lb/>
            unde dicitur: mente seruio legi dei, carne autem

<note type="footnote">7 cf. Matth. 6, 15 15 cf. Rom. 8, 22 19 Rom. 7. 25 Rom. 1, 9 <lb/>
            23 Rom. 7, 25 </note>

<note type="footnote">1 et-eapiamus <hi rend="italic">om. Y</hi> 2 qua uita <hi rend="italic">FO</hi> 3 tamen] autem <hi rend="italic">AFSTNVOj</hi> <lb/>
            4 sunt 0 8 in remissionem <hi rend="italic">AFVS1</hi> 9 Et om. 0 quia <hi rend="italic">A</hi> 10 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. VO</hi> 11 simul <hi rend="italic">om. Y</hi> 13 deinde] di de <hi rend="italic">R</hi> quia <hi rend="italic">V</hi> coniungi <lb/>
            <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> corpora <hi rend="italic">Y</hi> 14 ipsius <hi rend="italic">V</hi> 15 omnis autem <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ingemiscit <hi rend="italic">AFSPTNMVOybd</hi> 16 nunc] adhuc <hi rend="italic">M</hi> 17 deo <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            hinc <hi rend="italic">M</hi> 18 enim <hi rend="italic">om. M Orbd</hi> et mens spiritus uocatur <hi rend="italic">0</hi> uocatur <lb/>
            mens <hi rend="italic">bd</hi> mente uocatur <hi rend="italic">M</hi> qua <hi rend="italic">TN</hi> 19 lege <hi rend="italic">FlSl</hi> dei est <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">liM</hi> item] idem <hi rend="italic">M</hi> ait et <hi rend="italic">AFSTNVOf</hi> dicit <hi rend="italic">om. AFSTNVOy</hi> <lb/>
            20 enim est <hi rend="italic">PF</hi> enim mihi est <hi rend="italic">ASTNVO</hi> enim <hi rend="italic">om. Mr</hi> 21 adhuc <lb/>
            bona <hi rend="italic">A</hi> appeti <hi rend="italic">0</hi> nuncupatur <hi rend="italic">YO inter</hi> nominatur <hi rend="italic">atque</hi> et in- <lb/>
            <hi rend="italic">culcant PObd</hi> pars enim eius quaedam 23 lege FlSl </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            legi peccati. quae consuetudo in naturam uersa est secundum <lb/>
            generationem mortalem peccato primi hominis. ideoque <lb/>
            scriptum est: et nos aliquando fuimus natura filii <lb/>
            irae, id est uindictae, per quam factum est, ut seruiamus <lb/>
            legi peccati. est autem animae natura perfecta, cum spiritui <lb n="5"/>
            suo subditur et cum sequitur sequentem deum. ideo animalis <lb/>
            homo non percipit quae sunt spiritus dei. <lb/>
            sed non tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem, <lb/>
            quam cito spiritus deo ad ueram fidem et bonam <lb/>
            uoluntatem, sed aliquando tardius eius inpetus, quo in carnalia <lb n="10"/>
            et temporalia diffluit, refrenatur. sed quoniam et ipsa mundatur, <lb/>
            recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, <lb/>
            quod sibi caput est, cuius capitis caput est Christus. non <lb/>
            est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae; sed <lb/>
            utique non tam cito quam anima, sicut neque. anima tam <lb n="15"/>
            cito quam spiritus, sed tempore oportuno in nouissima tuba, <lb/>
            cum mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. <lb/>
            et ideo credimus et in carnis resurrectionem, non <lb/>
            tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales <lb/>
             affectiones caro nominatur, sed haec etiam uisibilis caro, quae

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">3 Ephes. 2, 3 6 I Cor. 2, 14 16 cf. I Cor. 15, 52 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 lege <hi rend="italic">AFS1</hi> ut secundum (ut <hi rend="italic">8. I. m. 2) S,</hi> f 2 peccat II opprimi <lb/>
            homines <hi rend="italic">(in mg</hi>. i peccati primi hominis) <hi rend="italic">F</hi> peccattl (11 <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> i) opprimat <lb/>
            (obprimat 7) homines <hi rend="italic">Sr</hi> peccati <hi rend="italic">VO</hi> 3 naturaliter <hi rend="italic">PMbd</hi> <lb/>
            4 fllii uindicte <hi rend="italic">M</hi> quam istud <hi rend="italic">M</hi> est <hi rend="italic">om. M</hi> 5 lege <hi rend="italic">VAlFfSl</hi> <lb/>
            animae <hi rend="italic">om. N\'</hi> 6 suo] sco <hi rend="italic">PFl</hi> cum] eum <hi rend="italic">AFPTN</hi> 7 sunt <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            dei BpirituB <hi rend="italic">M</hi> 8 non tam] tamen non <hi rend="italic">V</hi> anima <hi rend="italic">om. AFSTNVOy</hi> <lb/>
            subiungitur <hi rend="italic">ASr</hi> spiritui <hi rend="italic">om. BAFSTNMV</hi> optitionem <hi rend="italic">P</hi> 9 dei <lb/>
            <hi rend="italic">SFVOy er. in A</hi> 11 difluit <hi rend="italic">R</hi> defluit <hi rend="italic">AFSPTNVOfbd</hi> refrenat 0 <lb/>
            renouatur <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">om. P</hi> mundatus <hi rend="italic">Fl</hi> 12 suae <hi rend="italic">om. TN</hi> 13 qui <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            non sibi <hi rend="italic">VO</hi> cuius]-est <hi rend="italic">om. 0</hi> cui eiua <hi rend="italic">AFSPVbd</hi> capiti <lb/>
            <hi rend="italic">AFSPTNVfbd</hi> xps est <hi rend="italic">Sf</hi> 14 desperandum est <hi rend="italic">VO,</hi> (eat s. <hi rend="italic">I.) F</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. AFSTN(</hi> disperandum <hi rend="italic">BF1</hi> 15 animam <hi rend="italic">TN</hi> nec P <lb/>
            16 opportuno <hi rend="italic">bd</hi> 17 resurgunt <hi rend="italic">RPVO</hi> 18 et <hi rend="italic">alt. om. TNB</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">om. STPNMOVB2Sabd</hi> 19 qua <hi rend="italic">N</hi> nunc] non <hi rend="italic">V</hi> nunc non r <lb/>
            <hi rend="italic">om. ATNM</hi> camales tantum <hi rend="italic">V</hi> 20 effectiones <hi rend="italic">0</hi> hoc <hi rend="italic">VM</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="30"/>
            naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, <lb/>
            sed propter affectiones carnales accepit, haec ergo uisibilis <lb/>
            quae proprie dicitur caro sine dubitatione credenda est resurgere. <lb/>
            uidetur enim Paulus apostolus eam tamquam digito <lb/>
            ostendere, cum dicit: oportet corruptibile hoc induere<lb n="5"/>
            incorruptionem. cum enim dicit \'hoc\', in eam quasi <lb/>
            digitum intendit. quod autem uisibile est, id potest digito <lb/>
            ostendi, quoniam potest etiam anima corruptibilis dici; nam. <lb/>
            uitiis morum ipsa corrumpitur. et mortale hoc induere <lb/>
            inmortalitatem cum legitur, eadem significatur uisibilis<lb n="10"/>
            caro, quia in eam identidem uelut digitus intenditur. potest <lb/>
            enim et anima sicut corruptibilis propter morum uitia, ita <lb/>
            etiam mortalis dici. mors quippe animae est apostatare a <lb/>
            deo: quod primum eius peccatum in paradiso sacris litteris <lb/>
            continetur. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>