Et quoniam tria sunt, quibus homo constat: spiritus. anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur — pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur — principale nostrum spiritus est; deinde uita, qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus, quoniam uisibile est, ultimum nostrum est. haec autem omnis creatura ingemescit et parturit usque nunc; dedit tamen primitias spiritus, quia credidit deo et bonae iam uoluntatis est. hic enim spiritus etiam mens uocatur, de quo dicit apostolus: mente seruio legi dei, qui item alio loco dicit: testis est enim mihi deus, cui seruio in spiritu meo. anima uero, cum carnalia bona adhuc adpetit, caro nominatur et resistit spiritui non natura, sed consuetudine peccatorum. unde dicitur: mente seruio legi dei, carne autem 7 cf. Matth. 6, 15 15 cf. Rom. 8, 22 19 Rom. 7. 25 Rom. 1, 9 23 Rom. 7, 25 1 et-eapiamus om. Y 2 qua uita FO 3 tamen] autem AFSTNVOj 4 sunt 0 8 in remissionem AFVS1 9 Et om. 0 quia A 10 et om. VO 11 simul om. Y 13 deinde] di de R quia V coniungi AFSTNVOy corpora Y 14 ipsius V 15 omnis autem F ingemiscit AFSPTNMVOybd 16 nunc] adhuc M 17 deo om. M hinc M 18 enim om. M Orbd et mens spiritus uocatur 0 uocatur mens bd mente uocatur M qua TN 19 lege FlSl dei est M quia liM item] idem M ait et AFSTNVOf dicit om. AFSTNVOy 20 enim est PF enim mihi est ASTNVO enim om. Mr 21 adhuc bona A appeti 0 nuncupatur YO inter nominatur atque et in- culcant PObd pars enim eius quaedam 23 lege FlSl legi peccati. quae consuetudo in naturam uersa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis. ideoque scriptum est: et nos aliquando fuimus natura filii irae, id est uindictae, per quam factum est, ut seruiamus legi peccati. est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur et cum sequitur sequentem deum. ideo animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei. sed non tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus deo ad ueram fidem et bonam uoluntatem, sed aliquando tardius eius inpetus, quo in carnalia et temporalia diffluit, refrenatur. sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput est, cuius capitis caput est Christus. non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae; sed utique non tam cito quam anima, sicut neque. anima tam cito quam spiritus, sed tempore oportuno in nouissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. et ideo credimus et in carnis resurrectionem, non tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones caro nominatur, sed haec etiam uisibilis caro, quae 3 Ephes. 2, 3 6 I Cor. 2, 14 16 cf. I Cor. 15, 52 1 lege AFS1 ut secundum (ut 8. I. m. 2) S, f 2 peccat II opprimi homines (in mg . i peccati primi hominis) F peccattl (11 m. 2 ex i) opprimat (obprimat 7) homines Sr peccati VO 3 naturaliter PMbd 4 fllii uindicte M quam istud M est om. M 5 lege VAlFfSl animae om. N\' 6 suo] sco PFl cum] eum AFPTN 7 sunt om. 0 dei BpirituB M 8 non tam] tamen non V anima om. AFSTNVOy subiungitur ASr spiritui om. BAFSTNMV optitionem P 9 dei SFVOy er. in A 11 difluit R defluit AFSPTNVOfbd refrenat 0 renouatur M et om. P mundatus Fl 12 suae om. TN 13 qui TN non sibi VO cuius]-est om. 0 cui eiua AFSPVbd capiti AFSPTNVfbd xps est Sf 14 desperandum est VO, (eat s. I.) F est om. AFSTN( disperandum BF1 15 animam TN nec P 16 opportuno bd 17 resurgunt RPVO 18 et alt. om. TNB in om. STPNMOVB2Sabd 19 qua N nunc] non V nunc non r om. ATNM camales tantum V 20 effectiones 0 hoc VM naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit, haec ergo uisibilis quae proprie dicitur caro sine dubitatione credenda est resurgere. uidetur enim Paulus apostolus eam tamquam digito ostendere, cum dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. cum enim dicit \'hoc\', in eam quasi digitum intendit. quod autem uisibile est, id potest digito ostendi, quoniam potest etiam anima corruptibilis dici; nam. uitiis morum ipsa corrumpitur. et mortale hoc induere inmortalitatem cum legitur, eadem significatur uisibilis caro, quia in eam identidem uelut digitus intenditur. potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum uitia, ita etiam mortalis dici. mors quippe animae est apostatare a deo: quod primum eius peccatum in paradiso sacris litteris continetur.