<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Digesta itaque fideique commendata et diuina <lb/>
            generatione domini nostri et humana dispensatione adiungitur <lb/>
            confessioni nostrae ad perficiendam fidem, quae nobis de deo <lb/>
            est, spiritus sanctus non minore natura quam pater et filius, <lb/>
            sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus, quia ista<lb n="5"/>
            trinitas unus est deus: non ut idem sit pater, qui est filius <lb/>
            et spiritus sanctus, sed ut pater sit pater et filius sit filius <lb/>
            et spiritus sanctus sit spiritus sanctus, sed haec trinitas unus <lb/>
            deus, sicut scriptum est: audi, Israhel: dominus deus <lb/>
            tuus deus unus est. tamen si interrogemur de singulis et <lb n="10"/>
            dicatur nobis: deus est pater? Respondebimus: deus. si quaeratur, <lb/>
            utrum deus sit filius, hoc respondebimus. nec si fuerit de <lb/>
            spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus <lb/>
            respondere quam deum, uehementer cauentes sic accipere, <lb/>
            quomodo de hominibus dictum est: dii estis. non enim sunt <lb n="15"/>
            naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex patre <lb/>
            per filium dono spiritus sancti. ipsa enim significatur trinitas, <lb/>
            cum apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et <lb/>
            in ipso sunt omnia. quamquam ergo de singulis interrogati <lb/>
            respondeamus deum esse, de quo quaeritur, siue patrem siue <lb n="20"/>
            filium siue spiritum sanctum, non tamen tres deos a nobis <lb/>
            coli quisquam existimauerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>