Credimus in caelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens: erunt sicut angeli in caelis, in illa ciuitate, quae est mater omnium nostrum Hierusalem aeterna in caelis. solet autem quosdam offendere uel inpios gentiles uel haereticos, quod credamus adsumptum terrenum corpus in caelum. sed gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant terrenum aliquid in caelo esse non posse. nostras enim scripturas non nouerunt nec sciunt quomodo dictum sit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. non enim ita dictum est, quasi corpus uertatur in spiritum et spiritus fiat, quia et nunc corpus nostrum, quod animale dicitur, non in animam uersum est et anima factum; sed spiritale corpus intellegitur, quod ita spiritui subditum est, ut caelesti habitationi conueniat, omni fragilitate ac labe terrena 5 cf. Ephea. 1, 5 9 Matth. 22, 30 10 cf. Gal. 4, 26 17 I Cor. 15, 44 1 est sepultus 7 antea 7 2 post 0 illo om. P utero uirginis P quicquam APTNMy 3 mortalem M 4 resurr. tertio die M tercio F tertia NO tercia V eurrexisse 0 5 prigenitum R secuturis M in om. V 6 uocauit (u ex b m. 1) R cum particeps M conparticipes et coheredes om. V 9 promisit nobis AFST- NOr erunt] etiJf 11 iherusalem TO ierusalem RNMVbd 13 caelo E sed] at PO plerunque A 14 phylosophorum AFSf student] solent P 15 aliquid terrenum M esse in celo V 16 nesciunt ASTNVOy est M 17 surget PM 18 corpus om. FVO 20 animam factum R 21 spiritui subditum] coaptandum P 22 celestis M ac] ac A hac S a M de P in caelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conuersa. haec est inmutatio, de qua item dicit apostolus: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. quam inmutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit: et nos inmutabimur. sed ubi et quomodo sit in caelo corpus dominicum, curiosissimum et superuacaneum est quaerere; tantummodo in caelo esse credendum est. non enim est fragilitatis nostrae caelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.