Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium uiscerum, ut propterea recusanda uideatur talis domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant, quia et \'stultum dei sapientius est hominibus> et (omnia munda mundis* uerissime apostolus dicit. debent igitur intueri, qui hoc putant, solis huius radios, quem certe non tamquam creaturam dei laudant, sed tamquam deum adorant, per cloacarum fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi et 4 cf. Ioh. 19, 26. 27 13 Matth. 23, 9 17 I Cor. 1, 25 18 Tit. 1, 15 21 Manichaei 1 hora erat SPMOy nundum P 2 quid mihi et tibi AV mulier quid est OV 3 qua] qui M 4 crucifixua homo VO crucifixus est A 5 humanissime om. A 6 quod om. r nuntiarentur A2 enantiarentur M 8 docept V misterlUm V quo] quod cum TN qui VO uerbo B 9 eos om. TN 10 quisquis 0 in terris om. V 12 hllbuisse] habuisse (sup. exp . fuisse) F fuisse ASf 15 nobis FI VIO istam fidem M muniat S minuit M 16 domini] dei TN nostri] fi er. FT, om. AVO 17 sordidam sordidi VO sordidam om . M stultum est M 19 apostolus uerissime M dicit apostolus 1N et debent RP igitur om. RP 20 haec AFSPTNOy 21 clacarum F1 22 foetores F fctores AS quaecumque AFyPTNMVbd quecnmque S orribilia Fl horrida M in his operari secundum naturam suam nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum uisibilis lux uisibilibus sordibus sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui uerbum dei non corporeum neque uisibile de femineo corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus interuenientibus habitat maiestas uerbi ab humani corporis fragilitate secretius! unde manifestum est nullo modo potuisse uerbum dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. non enim cum regit corpus atque uiuificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. quodsi animae maculas illi uitare uellent, haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.,