<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima <lb/>
            auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, <lb/>
            eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae — ait <lb n="5"/>
            enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem <lb/>
            confessio fit ad salutem — oportet nos esse et iustitiae <lb/>
            memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia <lb/>
            regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, <lb/>
            nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur <lb n="10"/>
            fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis <lb/>
            calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte <lb/>
            uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est. est autem <lb/>
            catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata <lb/>
             quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque <lb n="15"/>
            lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum

<note type="footnote">4 Hab. 2. 4; Gal. 3, 11; Rom. 1, 17 6 Rom. 10, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Eiusdem de fide <hi rend="italic">(in mg</hi>. uel symbnlo) <hi rend="italic">fol. 40 R</hi> Augustinus de fide <lb/>
            catholica secundum breuitatem simboli <hi rend="italic">fol</hi>. 54b F. Explicit liber II. aduersua <lb/>
            manicheos sci augustini. Incipit eiusdem generaliter expositio de <lb/>
            fide catholica secundum breuitatem symboli <hi rend="italic">fol. 55* S fol. 27 P V</hi> Incipit <lb/>
            liber de fide ac simbolo <hi rend="italic">fol. 174 T</hi> Incipit expositio symboli beati <lb/>
            augustini epi <hi rend="italic">fol. 165 P</hi> Incipit liber sci augustini epi de fide ac (et <hi rend="italic">N)</hi> <lb/>
            symbolo <hi rend="italic">fol. 29 N, A</hi> Incipit generalis expositio sci Augustini epi de <lb/>
            fide katholica secundum breuitatem symboli <hi rend="italic">fol</hi>. 88* y Liber sci ang de <lb/>
            fide katholica <hi rend="italic">fol</hi>. 67* <hi rend="italic">0</hi> De fide et simbolo <hi rend="italic">fol. 101 M</hi> 3 scriptum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> õ a nobis exigit officium <hi rend="italic">M</hi> eyuget <hi rend="italic">0 pr</hi>. et <hi rend="italic">om. TNAOj</hi> <lb/>
            7 et <hi rend="italic">om. TN</hi> 8 sempitena F 10 et om. <hi rend="italic">VO</hi> profiteatur <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            11 fidem] fide <hi rend="italic">R</hi> 12 cogitationibus <hi rend="italic">(s. I</hi>. f calliditatibus) A cupiditatibus <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. caliditatibus) <hi rend="italic">M</hi> 14 fides catholica <hi rend="italic">P</hi> symbulo <hi rend="italic">(sic plerumque)<lb/>
             F</hi> sinbolo <hi rend="italic">M</hi> memoreque m. 1 7 meritoque <hi rend="italic">P</hi> 15 quantam <hi rend="italic">M <lb/>
            breuitatS A</hi> 16 lactentibus <hi rend="italic">TNfbd</hi> et nondum <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> 1* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque <lb/>
            cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, <lb/>
            quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad <lb/>
            diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate <lb/>
            surgentibus. sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis<lb n="5"/>
            plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus <lb/>
            restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui <lb/>
            catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, <lb/>
            sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere <lb/>
            meruerunt. scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis.<lb n="10"/>
            sed tractatio fidei ad muniendum symbolum <lb/>
            ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus <lb/>
            memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae <lb/>
            in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate <lb/>
            catholica et munitiore defensione custodiat. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>