Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae — ait enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem — oportet nos esse et iustitiae memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est. est autem catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum 4 Hab. 2. 4; Gal. 3, 11; Rom. 1, 17 6 Rom. 10, 10 2 Eiusdem de fide (in mg . uel symbnlo) fol. 40 R Augustinus de fide catholica secundum breuitatem simboli fol . 54b F. Explicit liber II. aduersua manicheos sci augustini. Incipit eiusdem generaliter expositio de fide catholica secundum breuitatem symboli fol. 55* S fol. 27 P V Incipit liber de fide ac simbolo fol. 174 T Incipit expositio symboli beati augustini epi fol. 165 P Incipit liber sci augustini epi de fide ac (et N) symbolo fol. 29 N, A Incipit generalis expositio sci Augustini epi de fide katholica secundum breuitatem symboli fol . 88* y Liber sci ang de fide katholica fol . 67* 0 De fide et simbolo fol. 101 M 3 scriptum om. P õ a nobis exigit officium M eyuget 0 pr . et om. TNAOj 7 et om. TN 8 sempitena F 10 et om. VO profiteatur Fl 11 fidem] fide R 12 cogitationibus (s. I . f calliditatibus) A cupiditatibus (in mg . caliditatibus) M 14 fides catholica P symbulo (sic plerumque) F sinbolo M memoreque m. 1 7 meritoque P 15 quantam M breuitatS A 16 lactentibus TNfbd et nondum N 1* scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate surgentibus. sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere meruerunt. scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis. sed tractatio fidei ad muniendum symbolum ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.