<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De officiis singulorum deorum. </title></ab><p>Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, <lb/>
            propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio <lb n="15"/>
            munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed <lb/>
            multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae <lb/>
            consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet <lb/>
            infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum <lb/>
             daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et <lb n="20"/>
            Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo <lb/>
            agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, <lb/>
            quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus <lb/>
            liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam <lb/>
             Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; <lb n="25"/>
            et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo <lb/>
            poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas <lb/>
            Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia <lb/>
            summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur

<note type="footnote"> 6 abitu <hi rend="italic">I</hi> 10 ex <hi rend="italic">om. I</hi> inmundissimus <hi rend="italic">C</hi> 14 ui//liter <hi rend="italic">I</hi> 18 quisque <lb/>
            <hi rend="italic">q</hi> a 19 infanti <hi rend="italic">usque ad</hi> daret <hi rend="italic">om</hi>. 01 20 et <hi rend="italic">ante</hi> Potinam <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. C</hi> 24 etiam <hi rend="italic">om. C</hi> 25 ipsam C; ipsas CJ TelI. <hi rend="italic">v Domb</hi>. se- <lb/>
            <lb/>
            mine <hi rend="italic">C a</hi>seminemittere <hi rend="italic">I</hi> 26 ob haec <hi rend="italic">C bl dl Domb.;</hi> ob hoc <lb/>
            <hi rend="italic">ab1epq"</hi> 27 Ad haec... Libero <hi rend="italic">om. e1</hi> 29 celebrantur <hi rend="italic">p q</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectlo V par. I. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb/>
             
<pb n="290"/>
            a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. <lb/>
            Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit <lb/>
            auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi <lb/>
            spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. <lb/>
            Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non<lb n="5"/>
            fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, <lb/>
            simile sit furoris. 
</p><p>Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso <lb/>
            ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos, <lb/>
            a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes<lb n="10"/>
            timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus <lb/>
            parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen <lb/>
            mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat <lb/>
            adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, <lb/>
            eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu :<lb n="15"/>
            circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea <lb/>
            pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus <lb/>
            Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur <lb/>
            ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque <lb/>
            fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus <lb n="20"/>
            tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, <lb/>
            Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus <lb/>
            contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis <lb/>
            saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures <lb/>
            essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote <lb n="25"/>
            siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane <lb/>
            ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt

<note type="footnote"> 2<hi rend="intraline">a</hi>:iussit <hi rend="italic">C</hi> 3 saltim <hi rend="italic">C2 d e</hi> forsitan <hi rend="italic">m. 2 in marg. C, inclusit<lb/>
             Domb</hi>. Csenserunt <hi rend="italic">e</hi> 4 possint mentibus <hi rend="italic">v</hi> 6 furiunt <hi rend="italic">Cab de lq <lb/>
            0.2 k / lJomb.;</hi> feriunt al; furunt <hi rend="italic">p</hi> v9a <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> timere I <lb/>
            10 tanto C 11 <hi rend="italic">post</hi> timeri <hi rend="italic">in d expuncta sunt uerba ex superiore <lb/>
            uersu repetita</hi> deos-timeri itaque <hi rend="italic">q</hi> 13 faetae <hi rend="italic">C P;</hi> fatae <hi rend="italic">11;</hi> foetae <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">del</hi> 16 circuire <hi rend="italic">Caib d c1ak f;</hi> circumire <hi rend="italic">a2pqV</hi> 17 <hi rend="intraline">ue</hi>derrere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 in tercio donam <hi rend="italic">e;</hi> intercidone <hi rend="italic">q</hi> intercessione <hi rend="italic">q</hi> 22 denertam <hi rend="italic">q;</hi> <lb/>
            deuerrum a a <hi rend="italic">Cdepqv;</hi> ab <hi rend="italic">ablkf Domb</hi>. 25 orrendo C1 <lb/>
            26 istane Įşţą. <hi rend="italic">q</hi> 27 haeccin C1 </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum? <lb/>
            </p><p>Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; <lb/>
            sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur <lb/>
            et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur <lb n="5"/>
            deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. <lb/>
            Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; <lb/>
            peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato <lb/>
            secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, <lb/>
            quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, <lb n="10"/>
            non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, <lb/>
            sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus <lb/>
            sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim <lb/>
            dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema <lb/>
            et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si <lb n="15"/>
            omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat, <lb/>
            non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid <lb/>
            Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, <lb/>
            quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons <lb/>
             in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt <lb n="20"/>
            coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic <lb/>
            operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur <lb/>
            et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis <lb/>
            dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro <lb/>
             subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, <lb n="25"/>
            conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat <lb/>
            foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod

<note type="footnote"> 1 quam ..... femina <hi rend="italic">om. bl</hi> poetarum et theatrorum <hi rend="italic">l</hi> (= <hi rend="italic">ed. Louan.)<lb/>
             </hi> 3 mas <hi rend="italic">C\'!f;</hi> masculus <hi rend="italic">ad2epqa.k2f;</hi> masculis <hi rend="italic">dl</hi> 4 ferrendum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> SedJ si <hi rend="italic">q</hi> domum si, si <hi rend="italic">m. 2 in fine ueraus, I</hi> 5 domidi/cus, <lb/>
            i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">radendo corr., C</hi> 6 domicius <hi rend="italic">l</hi> uero <hi rend="italic">Cl d</hi> 7 uericundiae <lb/>
            <hi rend="italic">Cl dl</hi> 10 ab hoc implentur <hi rend="italic">q</hi> 11 utadeorum <hi rend="italic">a</hi> 12 aexCt <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            14. 23 uirginensis <hi rend="italic">p a</hi> 14 praema <hi rend="italic">C</hi> 18 ad <hi rend="italic">Cabdelpq;</hi> ob v <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 19 sine ui <hi rend="italic">Cl b del p;</hi> sine eius ui <hi rend="italic">Cz q v;</hi> sine uiro <hi rend="italic">a</hi> 23 urginiens. <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 prema aut <hi rend="italic">I</hi> nec se, se <hi rend="italic">sup. lin., I</hi> 26 eat] et Cl <lb/>
            27 marito <hi rend="italic">a</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo toleratur, <lb/>
            quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus <lb/>
            crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro <lb/>
            uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra <lb/>
            Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius<lb n="5"/>
            masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum <lb/>
            sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo <lb/>
            matronarum? 
</p><p>Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, <lb/>
            urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus<lb n="10"/>
            poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a <lb/>
            fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a <lb/>
            respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. <lb/>
            Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian <lb/>
            ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus <lb n="15"/>
            poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, <lb/>
            quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius <lb/>
            arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et <lb/>
            hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam <lb/>
            tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita <lb n="20"/>
            diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. <lb/>
            Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, <lb/>
            ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis <lb/>
            sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita <lb/>
            et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, <lb n="25"/>
            et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam <lb/>
            theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque <lb/>
            fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se

<note type="footnote"> 1 illa] illud <hi rend="italic">a;</hi> ille <hi rend="italic">e</hi> quisquam inpleat <hi rend="italic">C;</hi> imp!. quisq. <hi rend="italic">reM. v</hi> 2 qua <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            3 maius <hi rend="italic">Cad e l p;</hi> magis <hi rend="italic">bqv</hi> 9 adhoc <hi rend="italic">I</hi> et m. <hi rend="italic">2 superscripto</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">C</hi> cinilem theologiam <hi rend="italic">v;</hi> ciuilem a theologia <hi rend="italic">om. a</hi> 10 a scenis <lb/>
            <hi rend="italic">v;</hi> a scenicis <hi rend="italic">p</hi> 13 qua possunt et qua conantur discernere a; qua <lb/>
            possunt//conentur <hi rend="italic">q</hi> 16 resalutare <hi rend="italic">e</hi> 18 quia ignoscunt <hi rend="italic">e</hi> 21 quales <lb/>
            <lb/>
            sint <hi rend="italic">C</hi> &lt;t\' 22 <hi rend="intraline">b</hi>terribilius <hi rend="italic">C</hi> 23 dicarent, a <hi rend="italic">in rasura litterae</hi> e <hi rend="italic">em." 2 C</hi> <lb/>
            24 haberent m. <hi rend="italic">2 in marg. C</hi> 26 ut probatae <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris <lb/>
            sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et <lb/>
            alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis <lb/>
            et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem <lb/>
             pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae <lb n="5"/>
            similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a <lb/>
            ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur <lb/>
            aeterna. 
</p><p>Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos <lb/>
            coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus <lb n="10"/>
            a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis <lb/>
            mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad <lb/>
            Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit <lb/>
            deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, <lb/>
            sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque <lb n="15"/>
            uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens <lb/>
            in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid <lb/>
            cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos <lb/>
            demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda <lb/>
             sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. <lb n="20"/>
            Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum <lb/>
            hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et <lb/>
            aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae, <lb/>
            similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse <lb/>
             huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit <lb n="25"/>
            ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, <lb/>
            ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere <lb/>
            quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem <lb/>
            ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium

<note type="footnote"> 6 ut <hi rend="italic">om. e</hi> ostendit <hi rend="italic">e</hi> ambe similes <hi rend="italic">m. 1 in rae. C</hi> 6 indign. <lb/>
            om. bx 7 ueris <hi rend="italic">C bill p;</hi> uiris <hi rend="italic">a b2 d e 12 v</hi> 9 enum, et comem. <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            coepit deos <hi rend="italic">C</hi> 10 numerus <hi rend="italic">a</hi> est exorsus (exborsus <hi rend="italic">l) codd.;</hi> exors. <lb/>
            est v 12 hominum Cl 15 adque <hi rend="italic">om. v</hi> 16 alia quae <hi rend="italic">v</hi> sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. al</hi> 21 ergo <hi rend="italic">m. 1 in marg. p;</hi> ergo est <hi rend="italic">e;</hi> est ergo qui <hi rend="italic">1</hi> 22 et <lb/>
            aperiendo <hi rend="italic">m. 2 in marg. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in <lb/>
            adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>