CAPUT VIIII. De officiis singulorum deorum. Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur 6 abitu I 10 ex om. I inmundissimus C 14 ui//liter I 18 quisque q a 19 infanti usque ad daret om . 01 20 et ante Potinam sup. lin. C 24 etiam om. C 25 ipsam C; ipsas CJ TelI. v Domb . se- mine C a seminemittere I 26 ob haec C bl dl Domb.; ob hoc ab1epq" 27 Ad haec... Libero om. e1 29 celebrantur p q XXXX Ang. opera Sectlo V par. I. 19 a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, simile sit furoris. Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu : circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt 2 a :iussit C 3 saltim C2 d e forsitan m. 2 in marg. C, inclusit Domb . Csenserunt e 4 possint mentibus v 6 furiunt Cab de lq 0.2 k / lJomb.; feriunt al; furunt p v9a sup. lin. I timere I 10 tanto C 11 post timeri in d expuncta sunt uerba ex superiore uersu repetita deos-timeri itaque q 13 faetae C P; fatae 11; foetae del 16 circuire Caib d c1ak f; circumire a2pqV 17 ue derrere C 21 in tercio donam e; intercidone q intercessione q 22 denertam q; deuerrum a a Cdepqv; ab ablkf Domb . 25 orrendo C1 26 istane Įşţą. q 27 haeccin C1 numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum? Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod 1 quam ..... femina om. bl poetarum et theatrorum l (= ed. Louan.) 3 mas C\'!f; masculus ad2epqa.k2f; masculis dl 4 ferrendum C SedJ si q domum si, si m. 2 in fine ueraus, I 5 domidi/cus, i ex u radendo corr., C 6 domicius l uero Cl d 7 uericundiae Cl dl 10 ab hoc implentur q 11 utadeorum a 12 aexCt e 14. 23 uirginensis p a 14 praema C 18 ad Cabdelpq; ob v i Domb . 19 sine ui Cl b del p; sine eius ui Cz q v; sine uiro a 23 urginiens. C 25 prema aut I nec se, se sup. lin., I 26 eat] et Cl 27 marito a 19* uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo toleratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo matronarum? Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se 1 illa] illud a; ille e quisquam inpleat C; imp!. quisq. reM. v 2 qua a 3 maius Cad e l p; magis bqv 9 adhoc I et m. 2 superscripto ad C cinilem theologiam v; ciuilem a theologia om. a 10 a scenis v; a scenicis p 13 qua possunt et qua conantur discernere a; qua possunt//conentur q 16 resalutare e 18 quia ignoscunt e 21 quales sint C