<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro dis suis conantur ostendere. </title></ab><p rend="script">At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id <lb/>
            est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in <lb/>
            hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, <lb/>
            id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui <lb n="10"/>
            uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen <lb/>
            omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris <lb/>
            et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem <lb/>
            interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, <lb/>
            caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quaerimus, <lb n="15"/>
            quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur <lb/>
            eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim <lb/>
            sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia <lb/>
            opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo <lb/>
             modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: <lb n="20"/>
            uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra <lb/>
            naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter <lb/>
            illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix <lb/>
            habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae <lb/>
             scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur <lb n="25"/>
            adque purgantur, quod habent interpretationes suas, <lb/>
            quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam

<note rend="script" type="footnote"> 1 illa <hi rend="italic">om. e</hi> 2 elegit <hi rend="italic">C;</hi> eligit <hi rend="italic">a elf</hi> admittit <hi rend="italic">q v</hi> 8 nos uero <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            9 quaeriinua <hi rend="italic">C ab delpk</hi><hi rend="italic">f;</hi> quaeramus <hi rend="italic">q v Domb. (cf. p. 149, 2</hi>. <lb/>
            168, 3) 11 na//tura, tu <hi rend="italic">eras., C</hi> sit Deus <hi rend="italic">v</hi> sit] est <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            12 est] sit <hi rend="italic">It</hi> 14. 15 deorum <hi rend="italic">e</hi> 18 teriginae Cl sic <hi rend="italic">codd.;</hi> sicuto. <lb/>
            19 UerQ quoquo, <hi rend="italic">omisso</hi> tamen, <hi rend="italic">d</hi> quo <hi rend="italic">C l</hi> 21 muliebria, <hi rend="italic">in margine</hi> <lb/>
            muliebri habitu e 25 excu//santur, fa <hi rend="italic">eras., C;</hi> excausaotur et </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            poetica similiter excusentur adque purgentur? Multi enim et <lb/>
            ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod <lb/>
            ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos <lb/>
            filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas <lb/>
            temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit <lb n="5"/>
            ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat <lb/>
            Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum <lb/>
            recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera. 
</p><p rend="script">Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce <lb/>
            modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur,<lb n="10"/>
            nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam <lb/>
            ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque adseritur <lb/>
            pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito <lb/>
            repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam <lb/>
            acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta<lb n="15"/>
            sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam <lb/>
            et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc <lb/>
            non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius <lb/>
            similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa <lb/>
            tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, <lb n="20"/>
            adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere <lb/>
            metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem <lb/>
            uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis <lb/>
            et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas <lb/>
            inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum

<note rend="script" type="footnote"> 1 excausentur e excusantur.. purgantur a 2 ipsi <hi rend="italic">l</hi> ut <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> <lb/>
            5 quicquid <hi rend="italic">C2e</hi> 6 consummat <hi rend="italic">Cl</hi> 8 recidunt, u <hi rend="italic">m. 2 in</hi> a <hi rend="italic">corr., C;</hi> <lb/>
            rec<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>cidunt <hi rend="italic">V</hi> 9 et tamen <hi rend="italic">m. 1 in marg. I</hi> 11 a <hi rend="italic">om. a</hi> 12 ciuili , <lb/>
            in <hi rend="italic">margine m</hi>. 2 theologia <hi rend="italic">C</hi> pertinere asser. v 13 confinxerint l2, <lb/>
            14 consilio!. <hi rend="italic">ex</hi> consilium <hi rend="italic">corr., C</hi> 15 homines atque doctissimi in <lb/>
            <hi rend="italic">marg. infer. I</hi> ita Cl 20 sed ut cum] seducta <hi rend="italic">d</hi> 21 ciuilem] in <lb/>
            <hi rend="italic">d sex uersus lineolis deleti eunt. scriba enim ad superius</hi> ciuilem <hi rend="italic">v. 17 <lb/>
            aberrauerat et uerba inde ab</hi> illam uero <hi rend="italic">usque ad</hi> eorum qui <hi rend="italic">u. 21 bis<lb/>
             posuerat</hi> theologia an <hi rend="italic">d</hi> 22 ea;, m <hi rend="italic">eras., a</hi> 23 inuenire i <lb/>
            ciuilea <hi rend="italic">d</hi> 24 fabulosa ambae <hi rend="italic">011&amp;. d</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="289"/>
            prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos pertinentes <lb/>
            ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in <lb/>
            urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae <lb/>
            dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua <lb/>
             simulacra et sacra conuincunt dis fabulosis apertissime reprobatis <lb n="5"/>
            esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis <lb/>
            generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse <lb/>
            intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis <lb/>
            et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmantibusque <lb/>
            daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmundissimi <lb n="10"/>
            spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>