<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">De fabulosae et ciuilis theologiae similitudine adque concordia. </title></ab><p>Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa <lb/>
            theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec <lb/>
            tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius <lb/>
            est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars <lb/>
             incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore

<note type="footnote"> 1 eam magia <hi rend="italic">v</hi> 3 ut <hi rend="italic">om</hi>. a quae scribunt antem a 4 uulgum <lb/>
            <hi rend="italic">Cabdlfj uulgus epqa</hi> aborrent l 6 quare quae erunt <lb/>
            <hi rend="italic">a bel p Domb.;</hi> quale (e <hi rend="italic">in fine uerms m</hi>. 2) requa<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>runt, a m. <hi rend="italic">2 in</hi> j <lb/>
            <hi rend="italic">corr., C;</hi> quare que a (f?) <hi rend="italic">d;</hi> quare qaae sunt <hi rend="italic">qv</hi> communia, una <lb/>
            cum propriis ciuilibus <hi rend="italic">scribendum esse puto;</hi> communia (communi C\') <lb/>
            cum propriis una cum ciuilibus <hi rend="italic">codd.;</hi> com. cum poetis u. c. cin. <hi rend="italic">v;</hi> com. <lb/>
            cum populis a. c. ciu. <hi rend="italic">Domb</hi>. 7 scribimus <hi rend="italic">d;</hi> scribentur a so//cietas, <lb/>
            <hi rend="italic">duabus litteris erasis, C</hi> 9 ulla C\'; nulla <hi rend="italic">C2 rell. v</hi> 13 scripta a <lb/>
            <lb/>
            17 exibeant <hi rend="italic">l</hi> 21 theologian<hi rend="intraline">m</hi>, m <hi rend="italic">m. rec. superscript., C;</hi> theologiam <hi rend="italic">e l</hi> <lb/>
            23 tuta l </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="284"/>
            aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino <lb/>
            consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime <lb/>
            copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra <lb/>
            formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum <lb/>
            Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non<lb n="5"/>
            habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia <lb/>
            pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, <lb/>
            quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, <lb/>
            Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint <lb/>
            statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et<lb n="10"/>
            Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos <lb/>
            Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in <lb/>
            rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis <lb/>
            carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat <lb/>
            arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus<lb n="15"/>
            Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed <lb/>
            haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de <lb/>
            ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? <lb/>
            Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos <lb/>
            non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse<lb n="20"/>
            mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, <lb/>
            ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica <lb/>
            sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium <lb/>
            eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. <lb/>
            Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret <lb n="25"/>
            hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc <lb/>
            eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, <lb/>
            sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et

<note type="footnote"> 9 ephoebus <hi rend="italic">Cade</hi> 10 statua <hi rend="italic">Cl</hi> 12 Cardea Cs bt <hi rend="italic">elp q az k b;</hi> <lb/>
            cardinea <hi rend="italic">a</hi> bl; carnea <hi rend="italic">Cl d</hi> at <hi rend="italic">f</hi> seruat <hi rend="italic">codd. excepto C, qui</hi> uersat <lb/>
            <hi rend="italic">habet</hi> 13 repperiuntur <hi rend="italic">C l</hi> 16 chitarista <hi rend="italic">l</hi> 19 Euemero <hi rend="italic">Cadel;</hi> <lb/>
            homero, ho <hi rend="italic">m. 2 in ras., hi</hi> ab enemore <hi rend="italic">p;</hi> Euhemero <hi rend="italic">v Domb</hi>. tales <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 20 storica <hi rend="italic">11</hi> diligentia <hi rend="italic">om. bl</hi> 23 ad eius cnuiuium t\' <lb/>
            24 risum utique <hi rend="italic">v</hi> .28 capitulina <hi rend="italic">C</hi> talibus <hi rend="italic">C lp ex Domb.;</hi> a talibus <lb/>
            <hi rend="italic">abeqkƒv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari <lb/>
            humanis uoluptatibus credidisse. 
</p><p>Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut <lb/>
            has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. <lb/>
             Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus <lb n="5"/>
            adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, <lb/>
            in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea <lb/>
            condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam <lb/>
            pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis <lb/>
            fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; <lb n="10"/>
            deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, <lb/>
            debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo <lb/>
            Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in <lb/>
            somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod <lb/>
            inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum <lb n="15"/>
            esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule <lb/>
            persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus <lb/>
            Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, <lb/>
            illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta <lb/>
             pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum <lb n="20"/>
            putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa <lb/>
            scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est <lb/>
            testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse <lb/>
            diuinos. 
</p><p>Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam <lb n="25"/>
            theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae <lb/>
            dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora <lb/>
            non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; <lb/>
            non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae,

<note type="footnote"><lb/>
            7 su<hi rend="intraline">b C</hi> 10 uoluntati <hi rend="italic">l</hi> 12 nouellis. Cl laurentinam <hi rend="italic">p q a</hi> <lb/>
            13 dormisset <hi rend="italic">Cadel;</hi> dormiuisset <hi rend="italic">v Domb</hi>. 15 discendens <hi rend="italic">Cl</hi> obuiam <lb/>
            I 17 primum <hi rend="italic">I</hi> 18 tarutius <hi rend="italic">C dp q;</hi> tarucius <hi rend="italic">I;</hi> tharatius <hi rend="italic">a; <lb/>
            <lb/>
            t i</hi>taracius <hi rend="italic">b; u</hi>tara<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>ntius <hi rend="italic">e huic tterrui in margine cod. e m. 2</hi> adscrip- <lb/>
            <hi rend="italic">tum est:</hi> Larentina ipsa est dea flora 19 herede <hi rend="italic">codd.;</hi> herede relicta <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            functus I 22 est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="286"/>
            sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra <lb/>
            histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est <lb/>
            turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus <lb/>
            conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra <lb/>
            sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur,<lb n="5"/>
            ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a <lb/>
            Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi <lb/>
            amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus <lb/>
            plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens <lb/>
            ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum<lb n="10"/>
            abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec <lb/>
            cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod <lb/>
            fabulosa de dis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia <lb/>
            uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam <lb/>
            pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna<lb n="15"/>
            et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, <lb/>
            qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis <lb/>
            nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. <lb/>
            Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris <lb/>
            operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in <lb n="20"/>
            lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, <lb/>
            ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter <lb/>
            eneruatos adque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant <lb/>
            cui possunt se aliquid sanctum per tales agere <lb/>
            homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare <lb n="25"/>
            non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales <lb/>
            agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam <lb/>
            uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et <lb/>
            tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab

<note type="footnote"> 1 auctore <hi rend="italic">codd. praeter C,</hi> in <hi rend="italic">quo</hi> doctore, <hi rend="italic">quod Domb. recepit</hi> 5 celebrabantur <lb/>
            <hi rend="italic">C adeak2 l;</hi> celebrantur <hi rend="italic">hIp q kl </hi> 7 plutote c1 8 adon <lb/>
            <hi rend="italic">(Padelpqakf Domb.;</hi> adonis <hi rend="italic">C1b1v</hi> 9 matris deam, <hi rend="italic">superscripto</hi> <lb/>
            i. e. opis, <hi rend="italic">b</hi> deorum e attis <hi rend="italic">CaeIpak f;</hi> athis <hi rend="italic">b;</hi> atus <hi rend="italic">d;</hi> Atys v <lb/>
            13 teatrum <hi rend="italic">C</hi> 15 orbem C\' 18 occuluntur <hi rend="italic">Cab del II q;</hi> occulautur <lb/>
            hi; occultantur al; occultabantur 0.2 <hi rend="italic">k2 f</hi> 28 minime occultare v <lb/>
            25 sacra hi 27 enim <hi rend="italic">Ceu;</hi> autem <hi rend="italic">ablpqak f Domb</hi>. aguntur <hi rend="italic">at</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="287"/>
            honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus <lb/>
            agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit <lb/>
            obscenitas? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>