CAPUT VII. De fabulosae et ciuilis theologiae similitudine adque concordia. Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore 1 eam magia v 3 ut om . a quae scribunt antem a 4 uulgum Cabdlfj uulgus epqa aborrent l 6 quare quae erunt a bel p Domb.; quale (e in fine uerms m . 2) requa ̣ e ̣ runt, a m. 2 in j corr., C; quare que a (f?) d; quare qaae sunt qv communia, una cum propriis ciuilibus scribendum esse puto; communia (communi C\') cum propriis una cum ciuilibus codd.; com. cum poetis u. c. cin. v; com. cum populis a. c. ciu. Domb . 7 scribimus d; scribentur a so//cietas, duabus litteris erasis, C 9 ulla C\'; nulla C2 rell. v 13 scripta a 17 exibeant l 21 theologian m , m m. rec. superscript., C; theologiam e l 23 tuta l aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et 9 ephoebus Cade 10 statua Cl 12 Cardea Cs bt elp q az k b; cardinea a bl; carnea Cl d at f seruat codd. excepto C, qui uersat habet 13 repperiuntur C l 16 chitarista l 19 Euemero Cadel; homero, ho m. 2 in ras., hi ab enemore p; Euhemero v Domb . tales om. e 20 storica 11 diligentia om. bl 23 ad eius cnuiuium t\' 24 risum utique v .28 capitulina C talibus C lp ex Domb.; a talibus abeqkƒv fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari humanis uoluptatibus credidisse. Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinos. Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, 7 su b C 10 uoluntati l 12 nouellis. Cl laurentinam p q a 13 dormisset Cadel; dormiuisset v Domb . 15 discendens Cl obuiam I 17 primum I 18 tarutius C dp q; tarucius I; tharatius a; t i taracius b; u tara ̣ ntius e huic tterrui in margine cod. e m. 2 adscrip- tum est: Larentina ipsa est dea flora 19 herede codd.; herede relicta v functus I 22 est om. e sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de dis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos adque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab 1 auctore codd. praeter C, in quo doctore, quod Domb. recepit 5 celebrabantur C adeak2 l; celebrantur hIp q kl 7 plutote c1 8 adon (Padelpqakf Domb.; adonis C1b1v 9 matris deam, superscripto i. e. opis, b deorum e attis CaeIpak f; athis b; atus d; Atys v 13 teatrum C 15 orbem C\' 18 occuluntur Cab del II q; occulautur hi; occultantur al; occultabantur 0.2 k2 f 28 minime occultare v 25 sacra hi 27 enim Ceu; autem ablpqak f Domb . aguntur at honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas?