<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">De theologia mythica, id est fabulosa, et de ciuili contra Varronem. </title></ab><p rend="script">0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et <lb/>
            sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus,

<note rend="script" type="footnote"> 1 naturam <hi rend="italic">Cb1lpo1 t\';</hi> nat. deorum b2 e q at x; deo.; <hi rend="italic">m. fec. in <lb/>
            <lb/>
            marg. C a</hi>intuemur <hi rend="italic">C</hi> 2 sane <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 3 orbibus <hi rend="italic">Cl</hi> 4 quod <lb/>
            deos <hi rend="italic">abpq</hi> quae <hi rend="italic">om. mss</hi>. 5 sacra ac sacrificia <hi rend="italic">Calbdelpq</hi> <lb/>
            colere, <hi rend="italic">m. 1 superscripto</hi> et facere, <hi rend="italic">C;</hi> colere et facere <hi rend="italic">b de lp q;</hi> colere <lb/>
            et sacra ac sacrificia facere <hi rend="italic">a2;</hi> colere, quae sacra et sacrificia facere v <lb/>
            <hi rend="italic">Domb. qui edidit:</hi> quos deos publice * * sacra et sacrificia colere <hi rend="italic">adnotat:<lb/>
             \'fortasse legendum:</hi> publice sacro et sacrificio colere quemque\' <lb/>
            par, <hi rend="italic">superscripto</hi> fas, <hi rend="italic">p</hi> 8 orbem <hi rend="italic">11</hi> 10 iste <hi rend="italic">ei</hi> opinatur <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 theatris scilicet atque urbi <hi rend="italic">p</hi> distincxit <hi rend="italic">r d l</hi> an iunxit <hi rend="italic">01 bl <lb/>
            <lb/>
            deplc1 I v;</hi> an adiunxit <hi rend="italic">C2;</hi> adiunxit <hi rend="italic">bl 11 tI. k1;</hi> ac iunx. <hi rend="italic">12;</hi> et <hi rend="intraline">n</hi>adiurit <hi rend="italic">a bs</hi> <lb/>
            18 quod <hi rend="italic">e1</hi> nisi <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="281"/>
            nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem <lb/>
            libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae <lb/>
            ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas <lb/>
            populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus <lb/>
            publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel <lb n="5"/>
            talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur <lb/>
            infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, <lb/>
            et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic <lb/>
            agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi <lb/>
            humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis <lb n="10"/>
            suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti <lb/>
            alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, <lb/>
            unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe <lb/>
            fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, <lb/>
            ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes <lb n="15"/>
            uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in <lb/>
            theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos <lb/>
            exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius <lb/>
            subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, <lb/>
             alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere <lb n="20"/>
            litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse <lb/>
            inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque <lb/>
            daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata <lb/>
            igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua <lb/>
             postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti <lb n="25"/>
            aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; <lb/>
            immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. <lb/>
            Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec

<note type="footnote"> 3 nugis] magis <hi rend="italic">e</hi> 5 ab, b <hi rend="italic">eras., C;</hi> a <hi rend="italic">b qt</hi> eorum <hi rend="italic">l</hi> 11 colere//, <lb/>
            re <hi rend="italic">eras., a</hi> cogeres C\' 12 <hi rend="intraline">i</hi>liberus C 13 pdas <hi rend="italic">e</hi> quippe] quoq; <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            15 opus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 16 derideantur <hi rend="italic">Cabk1;</hi> dirid. <hi rend="italic">d;</hi> deriuantur <hi rend="italic">p;</hi> <lb/>
            dii rideantur <hi rend="italic">rell. v</hi> 17 alios <hi rend="italic">el</hi> 18 exibeatis C\' <hi rend="italic">P</hi> 19 suptil. C <lb/>
            20 aliut C\' 21 littere <hi rend="italic">1</hi> 22 inter se <hi rend="italic">om. C</hi> 23 inimica est doctrina v <lb/>
            26 ab <hi rend="italic">C1pq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>;</hi> a <hi rend="italic">CJ a bel \'V</hi> 27 uerus <hi rend="italic">om. I</hi> 28 Quid, <hi rend="italic">superscripto</hi> <lb/>
            m. 2 ut, e </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda <lb/>
            est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium <lb/>
            furiosissimae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili <lb/>
            theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim <lb/>
            de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- dacia<lb n="5"/>
            spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus <lb/>
            insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; <lb/>
            illa de. dis nefanda figmenta hominum carminibus <lb/>
            personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; <lb/>
            facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa<lb n="10"/>
            prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur <lb/>
            et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, <lb/>
            quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae <lb/>
            urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna <lb/>
            sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero<lb n="15"/>
            uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant <lb/>
            adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit <lb/>
            societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, <lb/>
            quam mali! si falsis, quam male! 
</p><p rend="script">Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum <lb n="20"/>
            rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna <lb/>
            diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur <lb/>
            carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero <lb/>
            illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni <lb/>
            esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam <lb n="25"/>
            theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas <lb/>
            esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet <lb/>
            exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia <lb/>
            gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique <lb/>
            cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et <lb n="30"/>
            naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur,

<note rend="script" type="footnote"> 5 metet <hi rend="italic">Cl</hi> illa <hi rend="italic">om. I</hi> 8 carminibusq; <hi rend="italic">e</hi> 12 ambaeque//// <hi rend="italic">erasis <lb/>
            <lb/>
            aliquot litteris, C</hi> 14 hinccine <hi rend="italic">C e;</hi> hincin <hi rend="italic">l</hi> 17 et affect. a 18 locuntur <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 malis <hi rend="italic">e</hi> 21 indigna maiestati <hi rend="italic">q</hi> 22 ac detest. e <lb/>
            30 autor et. </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam <lb/>
            intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus <lb/>
            esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, <lb/>
            plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. \'Quae sic abhorrent, <lb/>
            inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumta <lb n="5"/>
            sint non pauca. Quare quae erunt communia, una <lb/>
            cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas <lb/>
            debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis*. Non <lb/>
            ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus <lb/>
            deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse <lb n="10"/>
            populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid <lb/>
            fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. <lb/>
            Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi <lb/>
            non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et <lb/>
            populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt <lb n="15"/>
            poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, <lb/>
            populi exhibeant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>