<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De tribus generibus theologiae secundum Varronem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque ciuili. </title></ab><p>Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit <lb n="5"/>
            esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum <lb/>
            mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine <lb/>
            si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare <lb/>
            appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon <lb/>
            dictum est, quoniam <foreign xml:lang="grc">μυ̃ϑος</foreign> Graece fabula dicitur. Secundum<lb n="10"/>
            autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit. <lb/>
            Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile <lb/>
            appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime <lb/>
            utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. <lb/>
            Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem<lb n="15"/>
            et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius <lb/>
            ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: <lb/>
            in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; <lb/>
            denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in <lb/>
            hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere <lb n="20"/>
            possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum <lb/>
            putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret <lb/>
            iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur <lb/>
            enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, <lb/>
            quam libere a se putauit esse culpandam. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit, <lb/>
            quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt;

<note rend="script" type="footnote"> 3 id est <hi rend="italic">C;</hi> i. <hi rend="italic">p;</hi> scilicet <hi rend="italic">qv</hi> 6 de <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 7 appellari <lb/>
            <hi rend="italic">om. C;</hi> adpellatur <hi rend="italic">I</hi> 9 mithicon e 10 mithos <hi rend="italic">d</hi> 11 amittit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            12 et<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>nuntiauit <hi rend="italic">e,</hi><hi rend="intraline">e</hi> nuntiauit <hi rend="italic">I</hi> 13 quod I 14 quo philos.] quo <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             ex</hi> qd <hi rend="italic">corr. I</hi> 18 furati, <hi rend="italic">in marg</hi>. fugurati <hi rend="italic">(eie f) e</hi> adulterarillt <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter dq;</hi> adulterarent <hi rend="italic">d;</hi> adulterauerint <hi rend="italic">qv</hi> 19 denique] deinde <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> in hoc <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> diis <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> 21 hec <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            <lb/>
            23 anius <hi rend="italic">e</hi> 27 <hi rend="intraline">re</hi>liquerunt <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam <lb/>
            tempore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit <lb/>
            Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut <lb/>
            ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola <lb/>
            quam extra in foro ferre possunt aures). Nihil in hoc genere <lb n="5"/>
            culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, <lb/>
            tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, <lb/>
            per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit <lb/>
            tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et <lb/>
            parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque <lb n="10"/>
            turpissimum a ciuitatibus non remouit.s o religiosas aures <lb/>
            populares adque in his etiam Romanas! Quod de dis inmortalibus <lb/>
            philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero <lb/>
            poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac <lb/>
            naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, <lb n="15"/>
            sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non <lb/>
            solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, <lb/>
            sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos <lb/>
            esse decernunt. 
</p><p>Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id <lb n="20"/>
            est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de <lb/>
            quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum <lb/>
            ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat <lb/>
            discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum <lb/>
             est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud <lb n="25"/>
            quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud <lb/>
            naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem <lb/>
            hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, <lb/>
            ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit <lb/>
             de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis

<note type="footnote"> 1 quale <hi rend="italic">Cp v;</hi> quale <hi rend="italic">estDomb</hi>. ex quo tempore <hi rend="italic">q</hi> 2 a <hi rend="italic">ante</hi> sempit. <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            <lb/>
            igne <hi rend="italic">a e</hi> 3 ut <hi rend="italic">ante</hi> Pythag. <hi rend="italic">sup. lin. C; om. d</hi> 4 at <hi rend="italic">C</hi> 8 <hi rend="intraline">t a</hi>quos b <lb/>
            <lb/>
            10 <hi rend="intraline">u</hi>clasit <hi rend="italic">C</hi> 14 quia <hi rend="italic">mas. v;</hi> quae <hi rend="italic">Domb</hi>. 17 sed <hi rend="italic">ont. e1</hi> 22 et <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">I</hi> 26 ciuile/, m <hi rend="italic">eras. C</hi> sic <hi rend="italic">p</hi> 27 excludatur <hi rend="italic">codd. praeter <lb/>
            <lb/>
            C, in quo</hi> amoueatur 28 hoc <hi rend="italic">om. p</hi> 29 <hi rend="intraline">d</hi>ammittatur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="280"/>
            rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur <lb/>
            sane et ciuilem theologian. \'Tertium genus est, inquit, <lb/>
            quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque administrare <lb/>
            debent. In quo est, quos deos publice, &lt;quae&gt; <lb/>
            sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit\' Adhuc <lb n="5"/>
            quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime <lb/>
            adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad <lb/>
            urbem\'. Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, <lb/>
            quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere <lb/>
            testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur<lb n="10"/>
            in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, <lb/>
            theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim <lb/>
            non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, <lb/>
            quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, <lb/>
            ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea<lb n="15"/>
            credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit <lb/>
            nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum <lb/>
            instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos <lb/>
            scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de <lb/>
            quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur? <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>