<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod ex disputatione Varronis aput cultores deorum antiquiores res humanae quam diuinae reperiantur. </title></ab><p>In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis <lb/>
            et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime <lb/>
            uel optari, ex his, quae iam diximus et quae <lb n="15"/>
            deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato <lb/>
            sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim <lb/>
            sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi <lb/>
            daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum <lb/>
             et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, <lb n="20"/>
            quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili <lb/>
            aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, <lb/>
            inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum <lb/>
            et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci <lb/>
             adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius <lb n="25"/>
            de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, <lb/>
            quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta <lb/>
            sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta

<note type="footnote"> 1 id est] istes <hi rend="italic">e</hi> ita ut <hi rend="italic">C q \'V i</hi> ita <hi rend="italic">om. rell. Domb</hi>. 2 oirc., i <hi rend="italic">ex e<lb/>
             corr., C</hi> 3 consecratio <hi rend="italic">e</hi> 5 secuntur <hi rend="italic">Cl 1</hi> 6 est m. <hi rend="italic">1 sup. lin. C</hi> <lb/>
            7 in secundo incerti <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. C</hi> 8 felecti, f <hi rend="italic">in ras. litterae i, C</hi> <lb/>
            12 repperiantur <hi rend="italic">C</hi> 13 pulcherrimae-subtilissimae, a <hi rend="italic">m. 2</hi> in <hi rend="italic">ras. C</hi> <lb/>
            distinctionis et distribntionis <hi rend="italic">l</hi> 14 quaerit<hi rend="intraline">o C</hi> 15 obtari et ex <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            <lb/>
            16 <hi rend="intraline">c</hi>deineps <hi rend="italic">C</hi> cuius <hi rend="italic">C dell</hi> 23 cogitatibus <hi rend="italic">e</hi> 27 instituta <hi rend="italic">om. bl</hi> <lb/>
            constituta a </note>

<note type="footnote"> IS. </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero <lb/>
            inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus <lb/>
            suis. 
</p><p rend="script">Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis <lb/>
            scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus<lb n="5"/>
            institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor <lb/>
            quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores <lb/>
            sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt). <lb/>
            Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de <lb/>
            hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic<lb n="10"/>
            de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, <lb/>
            licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam <lb/>
            hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos <lb/>
            certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum <lb/>
            naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de<lb n="15"/>
            omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, <lb/>
            quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni <lb/>
            natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. <lb/>
            Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de <lb/>
            aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna<lb n="20"/>
            est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars <lb/>
            aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina <lb/>
            praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel <lb/>
            Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad <lb/>
            orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, <lb n="25"/>
            scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi <lb/>
            ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut <lb/>
            fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res

<note type="footnote"><lb/>
            4 hum<hi rend="intraline">anlf C</hi> 5 ////quia, <hi rend="italic">eraso</hi> quia <hi rend="italic">utpote bis posito, C; idem factum<lb/>
             est u</hi>. 6, <hi rend="italic">ubi</hi> ficut <hi rend="italic">bis erat scriptum</hi> 6 prior] superior <hi rend="italic">l</hi> 8 sunt <lb/>
            instituta <hi rend="italic">v</hi> 9 se prius <hi rend="italic">q v</hi> 10 scriberit <hi rend="italic">Cl</hi> 11 scribat <hi rend="italic">C b\' k,,;</hi> <lb/>
            scribit <hi rend="italic">b2 del (I.;</hi> scripsit <hi rend="italic">p;</hi> scriberet <hi rend="italic">C m. rec. in marg., a f</hi> non <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 12 <hi rend="intraline">d</hi>eorum <hi rend="italic">C; om</hi>. et 16 obsoluisB. e 17 attegiss. Cl <lb/>
            18 scrip/it, f <hi rend="italic">eras., I</hi> 19 utique est <hi rend="italic">C;</hi> est utique <hi rend="italic">rell. v</hi> 23 saltjm <lb/>
            C2 25 pertinent a </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae <lb/>
            sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, <lb/>
            neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. <lb/>
            Ubi enim dicitur \'non omnis, usitate quidem intellegitur aliqua; <lb/>
            sed potest intellegi et \'nulla\', quoniam quae nulla est nec <lb n="5"/>
            omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset <lb/>
            natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus <lb/>
            humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas <lb/>
            clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non <lb/>
            omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; <lb n="10"/>
            ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res <lb/>
            humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his <lb/>
            enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam <lb/>
            rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid <lb/>
            nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit <lb n="15"/>
            subtili significatione monstrare, non solum scribens de his <lb/>
            posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id <lb/>
            fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse <lb/>
            defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, <lb/>
            nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit <lb n="20"/>
            homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam <lb/>
            hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non <lb/>
            de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae <lb/>
            pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius <lb/>
            alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae <lb n="25"/>
            formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; <lb/>
            quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius <lb/>
            consuetudinem sequi.

<note type="footnote"> 25 c. 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 instituta <hi rend="italic">C</hi> 2 sunt <hi rend="italic">e</hi> natura deorum <hi rend="italic">a</hi> 4 intellegetur <hi rend="italic">Z1;</hi> <lb/>
            intellegatur <hi rend="italic">q</hi> 6 huc aliqua <hi rend="italic">e</hi> 7 ordiner<foreign xml:lang="grc">ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>;. <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> reb\', <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            8 ipsi <hi rend="italic">e</hi> 11 uoluit ......anteferre <hi rend="italic">na. 1 in marg. e</hi> 12 anteferre/, t <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> 14 autem sunt <hi rend="italic">p</hi> 19 ipse <hi rend="italic">Ct e 1</hi> reddit <hi rend="italic">e</hi> 23 //ueritate, <lb/>
            ue <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 sicut <hi rend="italic">C rell. v;</hi> sicuti <hi rend="italic">Donib</hi>. 28 consuetudenem C1 </note>
</p><pb n="278"/></div></div></div></body></text></TEI>