CAPUT II. Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit. quorum talia et genera et sacra detexit, ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret. Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius? : : f r 2 posse sais, in margine: at fe eiuf, e sui f C pe r C 3 iuuen- tate l 4 ba barata l boni m. 1 sup. lin. C 5 esse] poffe I 6 saltim C2 7 uero, er m. 2 in ras. C ista ipsa a b de p q Domb.; ipsa ista !o<; ista om. C 9 iuuentutem I 11 fortunae m. a ex futurae corr. C 12 peruenientes, entes m. 2 in ras., e potuerunt usque ad uenerantur om. e imperanda 01 15 ipsa om. p 20 putauerunt v 24 et genera detexit et sacra p 27 Marco adel; M. C 28 quis distincxit accutias pleniusque quod scripsit m. 1 in marg. e distincxit I quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius] huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel (facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris. id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit \'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: \'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo uel\'siculo breuiter ait: Vir doctissimus undecumque Varro, 16 c. 8 27 Metr. 2846 1 planiusque a bl k 4 ista C 5 et om. q [Tullius] om. Cdlp a * n 6. 12. 16 achadem. Cel 7 eadem l 12 addit f 13 sic cicero erat a 18 in m. 1 sup. lin. I urbe, u ex o corr. C 19 hospites, i ex e corr., C possemus, e ex i corr. C 21 discript. I 22 disciplinam m. rec. in marg. C sedem b2 e; sedum C\' bl d lpl kf; sedium C2 ap1 q a 27 Varro .. multa ont. d qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi libros recondi adque seruari utiliore cura, quam qua Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie commendandae religionis tacere noluisse.