<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  I. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem uitam coli, sed propter aeternam. </title></ab><p rend="script">Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, <lb/>
            etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam <lb/>
             uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos <lb n="25"/>
            gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: <lb/>
            placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            2 pertin., i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr., C</hi> 10 <hi rend="intraline">f </hi>nosito <hi rend="italic">C</hi> 11 ut <hi rend="italic">editur Cb1dlpa1 f;</hi> <lb/>
            postulabat satisfecisse <hi rend="italic">a b*eqa?kv;</hi> satisfecisse <hi rend="italic">m. 2 margini adscript. C</hi> <lb/>
            13 religione CI de <hi rend="italic">om. 01</hi> 16 fauentibus etiam <hi rend="italic">v</hi> fabentibus Ci <lb/>
            uaesana <hi rend="italic">C d</hi> possidit <hi rend="italic">01;</hi> possidet <hi rend="italic">CJ a</hi> 18 temeritatis, <hi rend="italic">in margine</hi> <lb/>
            uanitatis <hi rend="italic">e</hi> 24 et docendi] docendiq;, q; <hi rend="italic">m. 2, i</hi> 26 crist. <hi rend="italic">I</hi> 27 placuit <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> a <hi rend="italic">om. C\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus <lb/>
            Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et <lb/>
            insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus <lb/>
            insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi <lb/>
            sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. <lb n="5"/>
            qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de <lb/>
            his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue <lb/>
            finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque <lb/>
            ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non <lb/>
            libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando,<lb n="10"/>
            talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter <lb/>
            quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, <lb/>
            qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter <lb/>
            uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos <lb/>
            deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam <lb n="15"/>
            eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque <lb/>
            senserunt. 
</p><p>Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum <lb/>
            in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula <lb/>
            rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique <lb n="20"/>
            praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se <lb/>
            pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur <lb/>
            quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset <lb/>
            petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in <lb/>
            mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, <lb n="25"/>
            auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, <lb/>
            ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos

<note type="footnote"> 1 Ps. 39, 5 19 c. 11 et 21 </note>

<note type="footnote"> 1 meae, eae <hi rend="italic">in ras. C</hi> beatus <hi rend="italic">superscripto m</hi>. 2 uir <hi rend="italic">e</hi> 2 spes <lb/>
            <hi rend="italic">m. rec. in fine uersus l</hi> uanitate <hi rend="italic">01</hi> 4 filos. I; phylos. <hi rend="italic">e</hi> i his <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> eis <hi rend="italic">v</hi> 8 fin/xerunt, <hi rend="italic">eras</hi>. c, <hi rend="italic">l</hi> 9 his ergo hom. <hi rend="italic">b2qa2k</hi> <lb/>
            r <lb/>
            10 saltim <hi rend="italic">02 d</hi> 13 piritalem <hi rend="italic">C</hi> creturam Cx 16 erundem Cl <lb/>
            19 <hi rend="italic">sq. ut editur C;</hi> rerum exig. singulis singula <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 20 cuique <lb/>
            <hi rend="italic">Cab de pj</hi> cuiquam <hi rend="italic">Iqv Domb</hi>. 21 perit. illi <hi rend="italic">codd.;</hi> illi perit. r <lb/>
            23 quoque <hi rend="italic">m. 2 in</hi> quoquam <hi rend="italic">corr. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si <lb/>
            uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid <lb/>
            hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent <lb/>
            enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, <lb/>
            supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate <lb n="5"/>
            nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae <lb/>
            igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis <lb/>
            petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque <lb/>
            breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque <lb/>
            fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, <lb n="10"/>
            quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, <lb/>
            tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati <lb/>
            uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, <lb/>
            digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, <lb/>
            dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter <lb n="15"/>
            quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt <lb/>
            ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque <lb/>
            mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, <lb/>
            quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui <lb/>
            in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere <lb n="20"/>
            uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem <lb/>
            petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi <lb/>
            debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna! 
</p><p>Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam <lb/>
             illud deos uel deas hominibus credendum esset posse <lb n="25"/>
            conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum <lb/>
            est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum

<note type="footnote"> 4 Verg. Ecl. 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 pOllet <hi rend="italic">C</hi> 2 saltim C2 3 monstruosius <hi rend="italic">adeIpqa,\'</hi> monstrosias <lb/>
            <hi rend="italic">C Domb</hi>. illae om. <hi rend="italic">b</hi> excach. a 5 suppliciter -<hi rend="italic">I</hi> in <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            <lb/>
            9 ammin. <hi rend="italic">e</hi> 10 adserunt <hi rend="italic">I</hi> 12 mimica <hi rend="intraline">r</hi>scurilitate <hi rend="italic">I</hi> 13 aCev; ab <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">ablp Domb.;</hi> ab a q 16 attinent e 17 ciuitatis C1 <hi rend="intraline">i</hi>docti <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19. 21 uulgano <hi rend="italic">Vd</hi> 19 commemoraui... partim <hi rend="italic">om. e\'</hi> 20 praeter <lb/>
            enndos, praeter <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 21 a Vulc.] aut uulc. <hi rend="italic">C</hi> 26 91!l:omnibuC, <lb/>
            om in <hi rend="italic">fine ttersus delet., C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae <lb/>
            inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis <lb/>
            sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab <lb/>
            istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim <lb/>
            propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi<lb n="5"/>
            sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum <lb/>
            et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; <lb/>
            sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos <lb/>
            apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales <lb/>
            apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque<lb n="10"/>
            seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut <lb/>
            superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus <lb/>
            deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum <lb/>
            deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto <lb/>
            minus potest inmortales ex mortalibus facere! <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">- Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter <lb/>
            istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant <lb/>
            colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum <lb/>
            talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione <lb/>
            ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi<lb n="20"/>
            sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis <lb/>
            utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos <lb/>
            iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, <lb/>
            disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent <lb/>
            deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores <lb n="25"/>
            autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in <lb/>
            ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum <lb/>
            suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a <lb/>
            quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos

<note rend="script" type="footnote">1 saltim CY 3 praefe//renda, re <hi rend="italic">eras., C</hi> 4 cui/quam, i ira <hi rend="italic">ras. <lb/>
            <lb/>
            litterae</hi> m, <hi rend="italic">C</hi> 7 abictum <hi rend="italic">C</hi> 11 Hac b1 si ut] sicut <hi rend="italic">C 621</hi> 15 facere] <lb/>
            dare <hi rend="italic">e</hi> 18 illa/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> saltim <hi rend="italic">C2</hi> 20 ueretatis C1 <lb/>
            <lb/>
            opinioni e2 21 mortali<hi rend="intraline">futilt</hi>,tatibus <hi rend="italic">C</hi> 23 quinqu/e, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 deam <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">om. e1</hi> 26 anno<hi rend="intraline">f C</hi> iuuentis <hi rend="italic">e</hi> 27 <hi rend="intraline">fes</hi>frigerent, fce m. <hi rend="italic">rec. suprascript.,<lb/>
             </hi> C ma//laf, cu <hi rend="italic">ut uidetur eras., e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas <lb/>
            singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per <lb/>
            hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non <lb/>
            daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc <lb/>
            uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, <lb n="5"/>
            ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. <lb/>
            Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae <lb/>
            putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes <lb/>
            Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi <lb/>
            non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi <lb n="10"/>
            Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam <lb/>
            peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda <lb/>
            uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane <lb/>
            desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista <lb/>
            ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis <lb n="15"/>
            singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, <lb/>
            propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare <lb/>
            illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus <lb/>
            populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos <lb/>
            putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim <lb n="20"/>
            diuisa tribuerunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>