CAPUT I. De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem uitam coli, sed propter aeternam. Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere 2 pertin., i ex e corr., C 10 f nosito C 11 ut editur Cb1dlpa1 f; postulabat satisfecisse a b*eqa?kv; satisfecisse m. 2 margini adscript. C 13 religione CI de om. 01 16 fauentibus etiam v fabentibus Ci uaesana C d possidit 01; possidet CJ a 18 temeritatis, in margine uanitatis e 24 et docendi] docendiq;, q; m. 2, i 26 crist. I 27 placuit I a om. C\' exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando, talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque senserunt. Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos 1 Ps. 39, 5 19 c. 11 et 21 1 meae, eae in ras. C beatus superscripto m . 2 uir e 2 spes m. rec. in fine uersus l uanitate 01 4 filos. I; phylos. e i his codd.; eis v 8 fin/xerunt, eras . c, l 9 his ergo hom. b2qa2k r 10 saltim 02 d 13 piritalem C creturam Cx 16 erundem Cl 19 sq. ut editur C; rerum exig. singulis singula rell. v Domb . 20 cuique Cab de pj cuiquam Iqv Domb . 21 perit. illi codd.; illi perit. r 23 quoque m. 2 in quoquam corr. C aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna! Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud deos uel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum 4 Verg. Ecl. 3, 9 1 pOllet C 2 saltim C2 3 monstruosius adeIpqa,\' monstrosias C Domb . illae om. b excach. a 5 suppliciter - I in om. I 9 ammin. e 10 adserunt I 12 mimica r scurilitate I 13 aCev; ab ablp Domb.; ab a q 16 attinent e 17 ciuitatis C1 i docti C 19. 21 uulgano Vd 19 commemoraui... partim om. e\' 20 praeter enndos, praeter sup. lin. a 21 a Vulc.] aut uulc. C 26 91!l:omnibuC, om in fine ttersus delet., C saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto minus potest inmortales ex mortalibus facere! - Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos 1 saltim CY 3 praefe//renda, re eras., C 4 cui/quam, i ira ras. litterae m, C 7 abictum C 11 Hac b1 si ut] sicut C 621 15 facere] dare e 18 illa/, m eras., C saltim C2 20 ueretatis C1 opinioni e2 21 mortali futilt ,tatibus C 23 quinqu/e, a eras., C 25 deam om. e1 26 anno f C iuuentis e 27 fes frigerent, fce m. rec. suprascript., C ma//laf, cu ut uidetur eras., e uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim diuisa tribuerunt.