<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui non astrorum positionem, sed conexionem causarum ex Dei uoluntate pendentem fati nomine appellant. </title></ab><p>Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum <lb/>
            quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium <lb/>
            conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati <lb/>
            nomine appellant: non multum cum eis de uerbi controuersia <lb/>
            laborandum adque certandum est, quando quidem ipsum causarum <lb n="15"/>
            ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt <lb/>
            uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et <lb/>
            cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere; <lb/>
            a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium <lb/>
            uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uoluntatem, <lb n="20"/>
            cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, <lb/>
            eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi <lb/>
            fallor, hi uersus: <lb/>

<quote><l>Duc, summe pater altique dominator poli, </l><lb/><l>Quocumque placuit, nulla parendi mora est. </l><lb n="25"/><l>Adsum inpiger: fac nolle, comitabor gomens </l><lb/><l>Malusque patiar, facere quod licuit bono. </l><lb/><l>Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. </l><lb/></quote>



<note type="footnote"> 24 Ep. 107 </note>

<note type="footnote"> 1 liueras <hi rend="italic">L</hi> 2 non inmerito] merito <hi rend="italic">C</hi> 3 apiritum <hi rend="italic">Cl</hi> 15 lauor. <lb/>
            <hi rend="italic">LA</hi> est adque cert. <hi rend="italic">C</hi> 19 non sint ab illo a <hi rend="italic">Domb.l</hi> 21 cai <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            22 prouatur <hi rend="italic">L</hi> A anne <hi rend="italic">b;</hi> amici <hi rend="italic">q</hi> 23 hi <hi rend="italic">om</hi>. al 24 <hi rend="italic">in margine m. <lb/>
             me. adscriptum est</hi> enniuf <hi rend="italic">C</hi> dux el a <hi rend="italic">Ii</hi> dux e <hi rend="italic">k, e in marg.;</hi> duc <lb/>
            me <hi rend="italic">q</hi> 26 assum <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">e</hi> 27 libuit <hi rend="italic">C q2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="222"/>
            Nempe euidentissime hoc ultimo uersu ea fata appellauit, <lb/>
            quam supra dixerat summi patris uoluntatem; cui paratum <lb/>
            se oboedire dicit, ut uolens ducatur, ne nolens trahatur; quoniam <lb/>
            scilicet <lb/>

<quote><l>Ducunt nolentem fata, nolentem trahunt. </l><lb n="5"/></quote>

            Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quos <lb/>
            Cicero in Latinum uertit: <lb/>

<quote><l>Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse </l><lb/><l>Iuppiter Iuppiter lustrauit lumine terras. </l><lb/></quote>

            Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia:<lb n="10"/>
            sed quoniam Stoicos dicit uim fati adserentes istos ex Homero <lb/>
            uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum <lb/>
            philosophorum opinione tractatur, cum per istos uersus, quos <lb/>
            disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse <lb/>
            fatum apertissime declaratur, quoniam Iouem appellant, quem<lb n="15"/>
            summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere <lb/>
            fatorum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>