<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">De electione diei, quo uxor ducitur quoue in agro aliquid plantatur aut seritur. </title></ab><p>Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus noua quaedam <lb n="10"/>
            suis actibus fata moliuntur? Non erat uidelicet ille ita natus, <lb/>
            ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contemtibilem <lb/>
            gigneret, et ideo uir doctus elegit horam qua misceretur <lb/>
            uxori. Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius <lb/>
            facto coepit esse fatale, quod in eius natiuitate non fuerat. <lb n="15"/>
           s o stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo <lb/>
            propterea, quia potest in diem non bonum, nisi eligatur, <lb/>
            incurri et infeliciter duci. Ubi est ergo quod nascenti iam <lb/>
            sidera decreuerunt? An potest homo, quod ei iam constitutum <lb/>
            est, diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die constituerit, <lb n="20"/>
            non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli <lb/>
            homines, non autem omnia quae sub caelo sunt, constellationibus <lb/>
            subiacent, quur aliter eligunt dies adcommodatos <lb/>
            ponendis uitibus uel arboribus uel segetibus, alios dies pecoribus <lb/>
            uel domandis uel admittendis maribus, quibus equarum <lb n="25"/>
            uel boum fetentur armenta, et cetera huius modi? Si autem <lb/>
            propterea ualent ad has res dies electi, quia terrenis omnibus <lb/>
            corporibus siue animantibus secundum diuersitates

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">et</hi> 4 sider/um, <hi rend="italic">eraso</hi> e, <hi rend="italic">C</hi> 2 oram <hi rend="italic">Ll</hi> 3 eadem <hi rend="italic">Ll</hi> 10 legendis <lb/>
            A I <hi rend="italic">el</hi> 11 uide]licet ille ita natus <hi rend="italic">one. Ct</hi> 15 fato <hi rend="italic">e</hi> quopit L A1; <lb/>
            it <lb/>
            coepesse <hi rend="italic">C</hi> I? elegatur <hi rend="italic">C</hi> 18 nascentia <hi rend="italic">ei</hi> 20 electione;, m <hi rend="italic">eraso,</hi> C, <lb/>
            m <lb/>
            23 aliter <hi rend="italic">codd. praeter q Domb.j</hi> alios <hi rend="italic">q v</hi> 25 amittendis <hi rend="italic">L,</hi> inmittendis <lb/>
            A 28 siue animantibus <hi rend="italic">codd.;</hi> siue anim. sine non animantibus v </note> <lb/>
             
<pb n="220"/>
            temporalium momentorum siderum positio dominatur; considerent <lb/>
            quam innumerabilia sub uno temporis puncto uel nascantur <lb/>
            uel oriantur uel inchoentur, et tam diuersos exitus habeant. <lb/>
            ut istas obseruationes cuiuis puero ridendas esse persuadeant <lb/>
            Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores, <lb n="5"/>
            omnes herbas, omnes bestias serpentes aues pisces uermiculos <lb/>
            momenta nascendi singillatim habere diuersa? Solent <lb/>
            tamen homines ad tentandam peritiam mathematicorum adferre <lb/>
            ad eos constellationes mutorum animalium, quorum <lb/>
            ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter obseruant,<lb n="10"/>
            eosque mathematicos praeferunt ceteris, qui constellationibus <lb/>
            inspectis dicunt non esse hominem natum, sed pecus. <lb/>
            Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an <lb/>
            uectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et ad canina <lb/>
            fata tentantur et cum magnis admirantium clamoribus ista<lb n="15"/>
            respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo <lb/>
            nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub <lb/>
            eadem caeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admiserint, <lb/>
            procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis <lb/>
            eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud <lb n="20"/>
            uolunt aduertere, quod electo ad seminandum agrum die tam <lb/>
            multa grana in terram simul ueniunt, simul germinant, exorta <lb/>
            segete simul herbescunt pubescunt flauescunt, et tamen inde <lb/>
            spicas ceteris coaeuas adque, ut ita dixerim, congerminales <lb/>
            alias robigo interimit, alias aues depopulantur, alias homines<lb n="25"/>
            auellunt. Quo modo istis alias constellationes fuisse dicturi sunt, <lb/>
            quas tam diuersos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit <lb/>
            his rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere <lb/>
            decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in

<note type="footnote"> 1 sider/um, <hi rend="italic">eraso</hi> e, <hi rend="italic">C</hi> 2 nascuntar <hi rend="italic">e</hi> 3 inchoantar <hi rend="italic">e</hi> 4 istas. <lb/>
            <hi rend="italic">in margine</hi> ipsae, <hi rend="italic">e</hi> cuius <hi rend="italic">et</hi> 6 ucstias <hi rend="italic">L</hi> 10 obserbant <hi rend="italic">L,</hi> obsernabant <lb/>
            A 14 de canino <hi rend="italic">e</hi> 15 <hi rend="italic">sqq</hi>. cum <hi rend="italic">radendo ex</hi> quum <hi rend="italic">corr. L</hi> <lb/>
            18 ammiserint <hi rend="italic">L</hi> A 22 terra A2 23 heruescunt puuescunt <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            24 spicas, c <hi rend="italic">in ras., L</hi> ceteris <hi rend="italic">om. Cl</hi> 25 interimit, priM i i. <lb/>
            <hi rend="italic">fas., L</hi> 26 sint 11 28 negabunt ad caeleste <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="221"/>
            terra Deus dedit liberas uoluntates? His omnibus consideratis <lb/>
            non inmerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa uera <lb/>
            respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, <lb/>
            quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibus <lb/>
            fatis inserere humanis mentibus adque firmare, non horoscopi <lb n="5"/>
            notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>