<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus modis conuincantur mathematici uanam scientiam profiteri. </title></ab><p>Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore <lb/>
            grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens <lb/>
            Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, <lb/>
            qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili <lb n="10"/>
            temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tempore, <lb/>
            non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati <lb/>
            fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si <lb/>
            nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent, <lb/>
            quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo <lb n="15"/>
            diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt? <lb/>
            Quur potuerunt diuersis temporibus peregrinari, diuersis temporibus <lb/>
            ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et <lb/>
            multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et <lb/>
             non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegrotare? <lb n="20"/>
            Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et <lb/>
            disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritudinibus <lb/>
            mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? <lb/>
            Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum <lb/>
             uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium <lb n="25"/>
            constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando <lb/>
            eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo <lb/>
            praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, <lb/>
            quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent <lb/>
             cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando

<note type="footnote"><lb/>
            7 morbus <hi rend="italic">p a Domb</hi>. 15 quid <hi rend="italic">e;</hi> qui C\'J 16 diuersitatisuale<hi rend="intraline">re</hi> A <lb/>
            21 mora A <hi rend="italic">Cabdepqkƒv;</hi> //<unclear>iora</unclear>, <hi rend="italic">prima littera mutilata, L;</hi> ora a; <lb/>
            hora <hi rend="italic">Domb</hi>. 23 habeat <hi rend="italic">Ll</hi> 24 inceptu, con m. <hi rend="italic">1 superscripto, C</hi> <lb/>
            <lb/>
            26 cODstill. <hi rend="italic">Cd</hi> 27<hi rend="intraline">i</hi> de <hi rend="italic">L</hi> 28 inpecto Cl 30 natibit. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="216"/>
            aegrotaturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam <lb/>
            natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: <lb/>
            si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut <lb/>
            per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter <lb/>
            diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi<lb n="5"/>
            tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc <lb/>
            accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere <lb/>
            non possit? Aut si duorum uno momento temporis conceptorum <lb/>
            potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non <lb/>
            et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad<lb n="10"/>
            uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, <lb/>
            quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut alter <lb/>
            prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo <lb/>
            nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior <lb/>
            moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero<lb n="15"/>
            geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non <lb/>
            etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, <lb/>
            ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta <lb/>
            tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno. <lb/>
            sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent <lb n="20"/>
            fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, <lb/>
            et uno momento temporis sub una eademque caeli positione <lb/>
            de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non <lb/>
            possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi <lb/>
            necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi<lb n="25"/>
            nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt,

<note type="footnote">1 habeat <hi rend="italic">XA1</hi> 6 ///tanta, <hi rend="italic">litt</hi>. tan <hi rend="italic">erasis, C</hi> 11 uibend. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 nasceretur .......... prior <hi rend="italic">om. bi</hi> cur .... nascantur om. ei <lb/>
            14 nascantur <hi rend="italic">codd.;</hi> nascuntur a inpedit <hi rend="italic">codd.;</hi> impediat <hi rend="italic">v</hi> 17 permittit <lb/>
            <hi rend="italic">b2</hi> 18 si e omnis <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cdeak1 Domb.;</hi> omnia a v 19 quur <lb/>
            it <lb/>
            (cur) <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> quod <hi rend="italic">q v</hi> tempore mom. u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ο̣</foreign> <hi rend="italic">b</hi> uno mom. r <lb/>
            20 <hi rend="italic">uerba</hi> concepti <hi rend="italic">usque ad I</hi>. 22 caeli positione <hi rend="italic">m. 2 in infer. marg. d</hi> <lb/>
            21 oraram <hi rend="italic">sup. din. C</hi> 23 duo pariter matribus <hi rend="italic">e</hi> 24 possint <hi rend="italic">L 1 <lb/>
            abepak;</hi> possint, int <hi rend="italic">m. 1 in ras, C;</hi> possunt <hi rend="italic">qfv</hi> uibendi <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            26 non <hi rend="italic">om. e</hi> potuerunt A </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            si hora conceptionalis inueniatur, multa ab istis dici posse <lb/>
            diuinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam <lb/>
            sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium <lb/>
            mirabilem gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis <lb/>
            pariter aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus <lb n="5"/>
            idemque philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore <lb/>
            fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter <lb/>
            hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum <lb/>
            eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem <lb/>
            tempore fuisse conceptos, ut hoc, quod similiter simulque <lb n="10"/>
            aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, <lb/>
            sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus <lb/>
            adligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem <lb/>
            fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si <lb/>
            propterea mutantur fata geminorum, quia temporibus diuersis <lb n="15"/>
            nascuntur, quur non potius intellegamus iam fuisse mutata, <lb/>
            ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata <lb/>
            natiuitatis uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis <lb/>
            ordo nascentium? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>