<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Esau et Jacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus. </title></ab><p>Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria ut de insignibus <lb/>
            loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam<lb n="10"/>
            prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, <lb/>
            tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore <lb/>
            dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa <lb/>
            distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius <lb/>
            sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente <lb n="15"/>
            tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non <lb/>
            possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua <lb/>
            quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? <lb/>
            Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus <lb/>
            a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui<lb n="20"/>
            magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid <lb/>
            de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! <lb/>
            Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter <lb/>
            se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare <lb/>
            aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem<lb n="25"/>
            ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad <lb/>
            temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt:

<note type="footnote"> 2 consoli C1 11 maioris ex in <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> 15 uigilabat <lb/>
            alius <hi rend="italic">b</hi> et alio <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cab dep;</hi> et <hi rend="italic">om. qv Domb</hi>. 16 tacebat alius <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. (tacebat et alius <hi rend="italic">d);</hi> al. tac. v 17 sidereum <hi rend="italic">01</hi> 18 consolantur <lb/>
            <hi rend="italic">C\'</hi> 19 seruibit <hi rend="italic">L</hi> 20 alius non dilig. <hi rend="italic">om. bl</hi> non diligebatur, m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec. superscripto</hi> a patre, <hi rend="italic">a</hi> 21 indeptus est alter <hi rend="italic">Z1</hi> A; alter ind. est <lb/>
            <hi rend="italic">Cab del v;</hi> alter adeptus est <hi rend="italic">e2p q</hi> 22 tanta, <hi rend="italic">in marg. \'tn\'</hi>. I quanta, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            25 ita ZA\' 27 temporalia <hi rend="italic">(7</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes <lb/>
            in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia <lb/>
            conuincantur? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>