CAPUT IIII. De Esau et Jacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus. Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria ut de insignibus loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt: 2 consoli C1 11 maioris ex in m. 1 sup. lin. L 15 uigilabat alius b et alio L A Cab dep; et om. qv Domb . 16 tacebat alius codd . (tacebat et alius d); al. tac. v 17 sidereum 01 18 consolantur C\' 19 seruibit L 20 alius non dilig. om. bl non diligebatur, m. rec. superscripto a patre, a 21 indeptus est alter Z1 A; alter ind. est Cab del v; alter adeptus est e2p q 22 tanta, in marg. \'tn\' . I quanta, e 25 ita ZA\' 27 temporalia (7 quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia conuincantur?