<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathematicus adsumsit in quaestione geminorum. </title></ab><p>Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli <lb n="10"/>
            rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, <lb/>
            unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam <lb/>
            figuli ui quanta potuit intor?isset, currente illa bis numero <lb/>
            de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit; <lb/>
            deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente <lb n="15"/>
            motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. <lb/>
            &lt;Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum <lb/>
            tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in <lb/>
            caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima <lb/>
            perhibentur in moribus casibusque geminorum.\' Hoc <lb n="20"/>
            figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur. <lb/>
            Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus <lb/>
            conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas <lb/>
            obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui <lb/>
            gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia <lb n="25"/>
            pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo <lb/>
            potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si <lb/>
            autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec <lb/>
            ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa <lb/>
             partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere

<note type="footnote"> I quuius <hi rend="italic">L A1</hi> cuius rei e 2 ponit <hi rend="italic">L</hi> A 3 paria cuncta <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            cuncta par. v 4 quae.... inueniri <hi rend="italic">om</hi>. Ai 17 rapacitate caeli <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            caeli rap. v 20 motibus <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">dp;</hi> montibus <hi rend="italic">e;</hi> casibus motibusque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 alteri non obueniat <hi rend="italic">om</hi>. A1 30 possint <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="214"/>
            nascentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici <lb/>
            non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando <lb/>
            deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, <lb/>
            quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima <lb/>
            plurimumque diuersa monstramus? * <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>