<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere iudicio. </title></ab><p>Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est <lb n="10"/>
            iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari <lb/>
            genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum <lb/>
            piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione <lb/>
            incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum <lb/>
            quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis <lb n="15"/>
            ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter contrita <lb/>
            adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta <lb/>
            consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, <lb/>
            sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano <lb/>
            iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam <lb n="20"/>
            multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine; <lb/>
            in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi <lb/>
            et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non <lb/>
            diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus <lb/>
             annus ei finem dedit. Sed bellum Punicum secundum cum <lb n="25"/>
            maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos

<note type="footnote"> 4 c. 29 </note>

<note type="footnote"> 2 relinquit <hi rend="italic">L</hi> A\' 3 possit <hi rend="italic">C a</hi> 4 libro superiore <hi rend="italic">C</hi> 6 iobi <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            <lb/>
            guuernat <hi rend="italic">L</hi> 11 atjterre<hi rend="intraline">re</hi> , re m. 2, <hi rend="italic">C;</hi> /terrere, a <hi rend="italic">ante</hi> t <hi rend="italic">ut uidetur <lb/>
            eraso, e</hi> consulari 01 13 pyratarum <hi rend="italic">L</hi>Aa <hi rend="italic">pqv</hi> 14 et omn. <lb/>
            <hi rend="italic">LA Cb ep q</hi> 15 fugitiborum <hi rend="italic">L</hi> quambis <hi rend="italic">L</hi> 16 ducibus///////et <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            <lb/>
            18 consumtu<hi rend="intraline">m L;</hi> con[fumatl1 e] <hi rend="italic">litterae inclusae tn. 2 in ras, e</hi> pra<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>eligni <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 20 liuert. <hi rend="italic">L</hi> 21 Karthag. <hi rend="italic">a Domb</hi>. 22 saepissima<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>e <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 consoles <hi rend="italic">C1</hi> 24 tractatum, ta <hi rend="italic">In. rec. in marg., C</hi> 25 annus <lb/>
            ei <hi rend="italic">L;</hi> annas ei//, us <hi rend="italic">eras.,</hi> A; ei annus v quum <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            decem et octo Romanas uires extenuauit et paene consumsit; <lb/>
            duobus proeliis ferme septuaginta Romanorum milia ceciderunt. <lb/>
            Bellum Punicum primum per uiginti et tres annos peractum <lb/>
            est; bellum Mithridaticum quadraginta. Ac ne quisquam arbitretur <lb/>
            rudimenta Romanorum fuisse fortiora ad bella citius<lb n="5"/>
            peragenda, superioribus temporibus multum in omni uirtute <lb/>
            laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinquaginta; <lb/>
            in quo bello ita Romani uicti sunt, ut sub iugum <lb/>
            etiam mitterentur. Sed quia non diligebant gloriam propter <lb/>
            iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere uidebantur,<lb n="10"/>
            pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, <lb/>
            quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissimulatores <lb/>
            suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod <lb/>
            bellum paulo diutius trahi uident, ilico in nostram religionem <lb/>
            proteruissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset<lb n="15"/>
            et uetere ritu numina colerentur, iam Romana illa uirtute, <lb/>
            quae adiuuante Marte et Bellona tanta celeriter bella confecit, <lb/>
            id quoque celerrime finiretur. Recolant igitur qui legerunt, <lb/>
            quam diuturna bella, quam uariis euentis, quam luctuosis <lb/>
            cladibus a ueteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis<lb n="20"/>
            terrarum uelut procellosissimum pelagus uaria talium malorum <lb/>
            tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec <lb/>
            insanis aduersus Deum linguis se interimant et decipiant <lb/>
            inperitos. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>