<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur uniuersa. </title></ab><p>Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii <lb n="5"/>
            potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum <lb/>
            solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis. <lb/>
            sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid <lb/>
            dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum <lb/>
            est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta<lb n="10"/>
            discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille <lb/>
            igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit <lb/>
            genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis <lb/>
            regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus <lb/>
            solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent <lb n="15"/>
            litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam <lb/>
            dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non <lb/>
            coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine <lb/>
            cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot <lb/>
            deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus <lb n="20"/>
            singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine <lb/>
            cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. <lb/>
            Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui <lb/>
            Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, <lb/>
            suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et <lb n="25"/>
            ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, <lb/>
            ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore <lb/>
            dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis <lb/>
            deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, <lb/>
            quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide

<note type="footnote"> 11 illi <hi rend="italic">Cx</hi> 14 assyria <hi rend="italic">Lx</hi> 16 historum m. 2 <hi rend="italic">in</hi> historiarum <hi rend="italic">conr. e</hi> <lb/>
            <lb/>
            ebreo <hi rend="italic">C</hi> 18 <hi rend="intraline">f</hi>segetefine <hi rend="italic">C</hi> 19 deae ..... cultu <hi rend="italic">m. 1 in marg. infer</hi>. A <lb/>
            segestiae <hi rend="italic">C</hi> terr//arum, en <hi rend="italic">eras., C</hi> cultu ut tot <hi rend="italic">d</hi> 22 credederunt <lb/>
            Cl 30 portauatur <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="257"/>
            instans inmodicis ausibus et mox mento temeritatis occisus <lb/>
            in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde <lb/>
            non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de <lb/>
            quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur. <lb/>
            Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat <lb n="5"/>
            Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut <lb/>
            placet; et si occultis causis, numquid iniustis? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>