<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati. </title></ab><p>Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute <lb/>
            constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis. <lb n="15"/>
            qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis <lb/>
            fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam. <lb/>
            istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi <lb/>
            uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, <lb/>
            eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, <lb n="20"/>
            ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut <lb/>
            uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; <lb/>
            iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas <lb/>
            amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat <lb/>
            iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit;<lb n="25"/>
            fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat <lb/>
            in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, <lb/>
            fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum

<note type="footnote"> 14 Cic. Fin. II. 21 </note>

<note type="footnote"> 10 in misericordia <hi rend="italic">LAp;</hi> in om. reM. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 12 gloriae <hi rend="italic">om. II</hi> <lb/>
            16 prouant <hi rend="italic">IA1</hi> 18 talbulam, ta m. <hi rend="italic">2</hi> in <hi rend="italic">marg., C</hi> 19 sella] sede <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            delicata, a <hi rend="italic">in fine uoc. m. 2 in ras. C</hi> consideat a 21 quod] quae a <lb/>
            <lb/>
            22 <hi rend="intraline">n</hi>reget <hi rend="italic">C</hi> 24 faciant <hi rend="italic">L A\'jp</hi> 25 uibere <hi rend="italic">L</hi> secura om. a 26 accesserit <lb/>
            <hi rend="italic">LAp;</hi> acciderit <hi rend="italic">C reM. v Domb</hi>. 28 animi in <hi rend="italic">ras. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; <lb/>
            temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua <lb/>
            delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem <lb/>
            turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei <lb/>
            maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota <lb n="5"/>
            suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae <lb/>
            mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt <lb/>
            esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum <lb/>
            possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti <lb/>
            decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes <lb n="10"/>
            humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata <lb/>
            mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis <lb/>
            habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque <lb/>
            uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, <lb/>
            nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde <lb n="15"/>
            placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se <lb/>
            ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia <lb/>
            uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. <lb/>
            Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam <lb/>
            humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, <lb n="20"/>
            homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, <lb/>
            credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, <lb/>
            quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam <lb/>
            ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, <lb/>
             nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis <lb n="25"/>
            gratias agens, de illis sanandis preces fundens.

<note type="footnote"><lb/>
            1 recordationem<hi rend="intraline">m</hi>.itiget <hi rend="italic">L</hi> 2 ut m. <hi rend="italic">1 sup. lin. L</hi> 3 llaUtud. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 sanitatein<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign> <hi rend="italic">C</hi> 6 sua <hi rend="italic">d</hi> gloria <hi rend="italic">L</hi> Al <hi rend="italic">(J2 d p oct\';</hi> gloriam <hi rend="italic">CI;</hi> gloriae <lb/>
            A2 a b <hi rend="italic">e q</hi> 1* <hi rend="italic">fv</hi> dignitatia <hi rend="italic">L</hi> A1 <hi rend="italic">C dp a k*;</hi> dignitate <hi rend="italic">A2abeqk2J\'</hi> <lb/>
            inhonesta|e. e <hi rend="italic">in marg. m. 2, C</hi> 7 mulier mulierculae, mulier <hi rend="italic">punctis <lb/>
            superpositis deletum, C</hi> hac] ac <hi rend="italic">d</hi> esse dicunt <hi rend="italic">a</hi> 11 seruiant <hi rend="italic">q v</hi> <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">LAp;</hi> ista <hi rend="italic">rell. v</hi> Domb. 12 [tamen] <hi rend="italic">om. LA Cadp</hi> 14 pro- <lb/>
            <lb/>
            uidentia <hi rend="italic">L A Cab dep;</hi> prudentia <hi rend="italic">qv Domb. dia</hi>tribuat <hi rend="italic">m. 1 corr. L</hi> <lb/>
            17 defenderent <hi rend="italic">C</hi> 19<hi rend="intraline">o</hi> eruin <hi rend="italic">C</hi> 22 in ea quibus <hi rend="italic">L</hi> (ea <hi rend="italic">in</hi> ras.), Alp; <lb/>
            in ea in quibus <hi rend="italic">C</hi> As <hi rend="italic">reM. v Domb</hi>. </note>
</p><pb n="256"/></div></div></div></body></text></TEI>