<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De geminorum simili dissimilique ualetudine. </title></ab><p>Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum <lb/>
            reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent <lb/>
            et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur, <lb/>
            geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum <lb n="20"/>
            astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eademque <lb/>
            conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere <lb/>
            credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philosophus <lb/>
            astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae <lb/>
            fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo <lb n="25"/>
            est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medicinalis, <lb/>
            quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum

<note type="footnote"> 17 de Fato? </note>

<note type="footnote"> 3 significat sed] signiflcaset C1 4 eos non <hi rend="italic">C</hi> eos <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> <lb/>
            6 repperire fle <hi rend="italic">codd.;</hi> se reperire <hi rend="italic">v</hi> quid <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab d ep q a k;</hi> quod <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            <lb/>
            qui v <hi rend="intraline">t f</hi>fit <hi rend="italic">b;</hi> sit <hi rend="italic">a e q;</hi> est <hi rend="italic">p</hi> quod] de quo aa; ut <hi rend="italic">q</hi> 10 eis <hi rend="italic">om. <lb/>
            Ll</hi> 16 De simili dissimilique ualit. gem. <hi rend="italic">p</hi> dissimiliae ualet. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 hyppocratem <hi rend="italic">L</hi> A; hippocraten <hi rend="italic">C,</hi> yppocraten <hi rend="italic">d,</hi> ippocraten 20 istoi- <lb/>
            CUI <hi rend="italic">L</hi> Al, stoicis 01 22 soleuat <hi rend="italic">L</hi> 26 acceptauilior <hi rend="italic">L</hi> crediuilior <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            27 concumuerent <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            concumberent, ita primordia conceptorum adfici potuerunt, ut consecutis <lb/>
            ex materno corpore prioribus incrementis paris ualetudinis <lb/>
            nascerentur; deinde in una domo eisdem alimentis <lb/>
            nutriti, ubi aerem et loci positionem et uim aquarum plurimum <lb/>
            ualere ad corpus uel bene uel male accipiendum medicina<lb n="5"/>
            testatur, eisdem etiam exercitationibus adsuefacti tam simi <lb/>
            lia corpora gererent, ut etiam ad aegrotandum uno tempore <lb/>
            eisdemque causis similiter mouerentur. Constitutionem uero <lb/>
            caeli ac siderum, quae fuit quando concepti siue nati sunt, <lb/>
            uelle trahere ad istam aegrotandi parilitatem, cum tam multa <lb n="10"/>
            diuersissimi generis diuersissimorum effectuum et euentorum <lb/>
            eodem tempore in unius regionis terra eidem caelo subdita <lb/>
            potuerint concipi et nasci, nescio cuius sit insolentiae. Nos <lb/>
            autem nouimus geminos non solum actus et peregrinationes <lb/>
            habere diuersas, uerum etiam dispares aegritudines perpeti. <lb n="15"/>
            De qua re facillimam, quantum mihi uidetur, rationem redderet <lb/>
            Hippocrates, diuersis alimentis et exercitationibus, quae <lb/>
            non de corporis temperatione, sed de animi uoluntate ueniunt, <lb/>
            dissimiles eis accidere potuisse ualetudines. Porro autem <lb/>
            Posidonius uel quilibet fatalium siderum adsertor mirum si <lb n="20"/>
            potest hic inuenire quid dicat, si nolit inperitorum mentibus <lb/>
            in eis quas nesciunt rebus inludere. Quod enim conantur <lb/>
            efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini <lb/>
            dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi <lb/>
            ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non <lb n="25"/>
            tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus <lb/>
            actibus moribus casibusque diuersitas, aut plus etiam ualet, <lb/>
            quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel

<note type="footnote"> 3 noscerentur <hi rend="italic">L</hi> A1 5 accipiendum <hi rend="italic">codd.;</hi> afficiendum <hi rend="italic">v</hi> 8 eisdemque <lb/>
            <hi rend="italic">LAC b de p qj</hi> eisdem <hi rend="italic">a v</hi> 9 sunt siue nati <hi rend="italic">C;</hi> natique sunt a <lb/>
            11 effectuum <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cb d p aX:\' Domb.;</hi> affectuum <hi rend="italic">aeqk2 </hi> 17 si <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            diuersis m. <hi rend="italic">2 C</hi> 19 autemj quidem <hi rend="italic">q</hi> 20 possidonius L <hi rend="italic">LA e q</hi> side- <lb/>
            <lb/>
            r/um, e (?) <hi rend="italic">eraso, C</hi> miror <hi rend="italic">da</hi> 23 de <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A 25<hi rend="intraline">m uo</hi>oroscopu,cant <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 26 uoluptatibus <hi rend="italic">C</hi> 27 actibus <hi rend="italic">sup. lin. C</hi><hi rend="intraline">ti</hi> morbus e 28 humilitates <lb/>
            el * </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            nobilitas, cuius maximam diuersitatem non nisi in hora, qua <lb/>
            quisque nascitur, ponunt. Ac per hoc si tam celeriter alter <lb/>
            post alterum nascitur, ut eadem pars horoscopi maneat, paria <lb/>
            cuncta quaero, quae in nullis possunt geminis inueniri; si <lb/>
            autem sequentis tarditas horoscopum mutat, parentes diuersos <lb n="5"/>
            quaero, quos gemini habere non possunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>