CAPUT XVIIII. Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis. Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, 7 Rom. 8, 18 1 quaerebat n C 2 communitionis C1 e; in marg . communionis e 4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatia C 6 superuia L 8 rebelauitur X; reuelauitur C\' n inobif C 9 extimabatur I . A 11 uetere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt LAabep; quaesierunt Cqv Domb . et adquisiuerunt om. a 21 dift\'erunt p 24 proclibe L Å 1 quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales 3 Cat. 11, 1 1 per ea qi a morum om. C nitantur a 3 illa et 5 disiderat (J1 7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex o corr., C 11 hmnanum Cl 12 ad] et C 13 se m. 1 sup. lin. L 16 bere L 17 tanta eine iustitia a est om . pt 18 uirtute f C 19 ut, u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef, fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m . 1 scriptum fuisse uidetvr fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 r fupena C 22 amant L A Cab ev; eum amant pq Domb . n, oc eof L m. Met. corr . 24 illo C1 laudetur a1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni): apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus 9 Pron. 8, 15 18 Aen. VII. 266 14 Iob 84, 30 25 Ps. 45, 5; 47. 3 t li De 4 luxurię/, I eras., d nt om. d unihil C 6 sciretnr e; si nesciretur om . Al 7 potestas domin. C 10 thyranni L At 12 uirg. C e2 13 paj-cis L tetegisse C 14 quia L A Cb2d α ƒ; qui abtepqv Domb . 15 populi sui a 16 elpoBuerim, i eraso a, C 17 df unus df uerus e 18 adinberit L 19 et aliaj talia Z\' A I 27 uibunt L humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.