<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et ciuitate terrena. </title></ab><p rend="script">Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria <lb/>
            cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta

<note type="footnote"> 1 facite <hi rend="italic">a</hi> 3 ammitt. <hi rend="italic">L</hi> 6 qaantas <hi rend="italic">k2 f</hi> 7 cupeditates subigerent <lb/>
            C1 10 superoiam <hi rend="italic">L</hi> ut] et <hi rend="italic">e</hi> 14 solem fecit <hi rend="italic">codd.,</hi> fec. <lb/>
            sol. v 17 <hi rend="italic">et</hi> p. 246, 1. 7 terraena <hi rend="italic">L</hi> 20 simile;, m <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            21 quod mult. <hi rend="italic">e</hi> quo illa <hi rend="italic">L</hi> A1 24 debent esse <hi rend="italic">q</hi> 25 aeternae <lb/>
            patriae v </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            contemnere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit <lb/>
            et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius <lb/>
            est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, <lb/>
            ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel <lb/>
            donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide<lb n="5"/>
            adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos <lb/>
            uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus <lb/>
            amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel <lb/>
            forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, <lb/>
            qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios<lb n="10"/>
            occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. <lb/>
            Ait enim: <lb/>

<quote><l>Natosqne pater nona bella monentes </l><lb/><l>Ad poenam pulchra pro libertate uocabit </l><lb/><l>Infelix, utcumque ferent ea facta minores</l>.<lb n="15"/></quote>

            Sed uersu sequenti consolatus est infelicem: <lb/>

<quote><l>Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido. </l><lb/></quote>

            Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae <lb/>
            ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate <lb/>
            moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur,<lb n="20"/>
            occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si <lb/>
            pro uera libertate, quae nos. ab iniquitatis et mortis et diaboli <lb/>
            dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, <lb/>
            sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, <lb/>
            sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur,<lb n="25"/>
            sed Christi pauperes inter filios conputantur?

<note type="footnote"> 13 Aen. VI, 820 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 conseruanda IX 7 dibitiae <hi rend="italic">L</hi> uibentibus <hi rend="italic">L</hi> 8 mortuus el j morientibus <lb/>
            a nescimus-a quibus <hi rend="italic">om. p</hi> 9 forte] certe a 10 quia] qui <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            <lb/>
            14 ad paenS pro libertatem pulchra uocabit <hi rend="italic">L et</hi> A <hi rend="italic">nisi quod</hi> libertate <lb/>
            <hi rend="italic">habet</hi> pulchra/, m <hi rend="italic">eraso, C</hi> uocabit, b <hi rend="italic">radendo in</hi> u <hi rend="italic">mutato, C</hi> <lb/>
            uocauit <hi rend="italic">adep</hi> 15 ferant 16 consulatus G\'i 17 uinci.t, <hi rend="italic">ex</hi> uincent <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">corr., C;</hi> uicit <hi rend="italic">p</hi> 18 hae<hi rend="intraline">c L</hi> 19 compulere <hi rend="italic">p v</hi> 19. 22 liuert. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            <lb/>
            20 pro cupid. <hi rend="italic">e</hi> laudumq<hi rend="intraline">ao; L</hi> 23 liueros <hi rend="italic">I,</hi> 24 liuerand. <hi rend="italic">L</hi> </note>
</p><pb n="247"/><p rend="script">Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, <lb/>
            filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen <lb/>
            quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat <lb/>
            pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat, <lb/>
             licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo <lb n="5"/>
            imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid. <lb/>
            se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae <lb/>
            multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? <lb/>
            Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus <lb/>
            acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque <lb n="10"/>
            ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non <lb/>
            habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, <lb/>
            uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis <lb/>
            carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se <lb/>
            ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam <lb n="15"/>
            ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab <lb/>
            haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non <lb/>
            sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ad aeterna <lb/>
            aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, <lb/>
             qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam <lb n="20"/>
            ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, <lb/>
            in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens <lb/>
            multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam <hi rend="italic">om. q</hi> tarquatns Cl 2 patria/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 3 impera// <lb/>
            uerat <hi rend="italic">C</hi> 4 imperator pater <hi rend="italic">L</hi> iuuenili <hi rend="italic">e2pq v</hi> 7 de se e; de m. <lb/>
            <hi rend="italic">rec. sup. lin. C</hi> pro <hi rend="italic">om. e</hi> 8 terraena <hi rend="italic">L</hi> 9 cerbicibus <hi rend="italic">L</hi> 10 ac. <lb/>
            <lb/>
            errimorum, c <hi rend="italic">eraso, C</hi><hi rend="intraline">h</hi> ueientium, h "a. Met. <hi rend="italic">superscript., C;</hi> beientium <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> AI; uegentium <hi rend="italic">e</hi> depullerat <hi rend="italic">L A</hi> damnatasque ..... liberauit <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. p\' 11 liuerauit <hi rend="italic">L</hi> 12 possit <hi rend="italic">C</hi> uibere <hi rend="italic">L</hi> gloriosius <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">p;</hi> <lb/>
            gloriosus <hi rend="italic">rell. v</hi> qur <hi rend="italic">L</hi> 13 ecclesab <hi rend="italic">CI</hi> 16 haeresem <hi rend="italic">L A ad e p q <lb/>
            Domb.;</hi> haeresim <hi rend="italic">C b"</hi> ad heret. perniciosissimam prauitatem <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            17 pernitiosa <hi rend="italic">b</hi> prau.] uanitate belA\' 18 sint <hi rend="italic">LAp</hi> uibatur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            20 prgemebat A porsinnam <hi rend="italic">01</hi> 22 oculos eius <hi rend="italic">v</hi> 23 multos tales <lb/>
            <hi rend="italic">C1 dett. v;</hi> multos se tales <hi rend="italic">C2</hi> e; m. esse tales <hi rend="italic">LAp</hi> illum] \'malim. <lb/>
            ipsum\' <hi rend="italic">Domb</hi>. qui in eius erit. iurassent <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens <lb/>
            sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: <lb/>
            quis regno caelorum inputaturus est merita sua, si pro illo <lb/>
            non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente <lb/>
            aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si <lb n="5"/>
            Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae se <lb/>
            praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam <lb/>
            iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optimum mitteretur, <lb/>
            nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque <lb/>
            se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in<lb n="10"/>
            illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum <lb/>
            pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae <lb/>
            passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed <lb/>
            ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque <lb/>
            rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere <lb n="15"/>
            eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt <lb/>
            occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes <lb/>
            Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum <lb/>
            sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo <lb/>
            modo superbient sancti martyres, tamquam dignum aliquid <lb n="20"/>
            pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et <lb/>
            uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum <lb/>
            suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, <lb/>
            a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis <lb/>
            fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus dedicans <lb n="25"/>
            aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis <lb/>
            morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet <lb/>
            adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita

<note type="footnote"> 15 Mt. 10, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. C</hi> perorresc. <hi rend="italic">IA1</hi> 2 dubitatione <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> dila- <lb/>
            <lb/>
            tione q v 4 persequ/ente, a (?) <hi rend="italic">eraso, C</hi> 5 alio <hi rend="italic">L</hi> Al 6 <hi rend="intraline">b</hi>abrutum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            <lb/>
            13<hi rend="intraline">l m</hi>mttef <hi rend="italic">C</hi> 14 a <hi rend="italic">sup. lin. L; extra lin. (J2</hi> quidem <hi rend="italic">om. e</hi> 15 timere <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 18 debouerunt <hi rend="italic">I</hi>. 19 liuer. <hi rend="italic">L</hi> 20 supemient <hi rend="italic">L</hi> 22 si <lb/>
            <hi rend="italic">om. LAC e</hi> 25 pulbillus <hi rend="italic">L;</hi> piluill. <hi rend="italic">e</hi> 26 iobis <hi rend="italic">L</hi> At Iunonis] <lb/>
            uimonis el minerbae <hi rend="italic">L</hi> Al; et mineruae a </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in <lb/>
            eius corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid <lb/>
            magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues <lb/>
            supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erroribus, <lb/>
             fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris <lb n="5"/>
            sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire <lb/>
            mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes <lb/>
            iurando falleret, ad eos ab ipsa Roma reuersus est, quoniam, <lb/>
            sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea <lb/>
            quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere <lb n="10"/>
            non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in <lb/>
            Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui <lb/>
            cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad <lb/>
            cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur <lb/>
            Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide quae illi <lb n="15"/>
            debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis <lb/>
            inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo <lb/>
            se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut <lb/>
            in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae <lb/>
            perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum <lb n="20"/>
            audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est <lb/>
            consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo <lb/>
            conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium <lb/>
            Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus <lb/>
             coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret,

<note type="footnote"> 6 Mt. 8, 22 14 Ps. 115, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 proici etiam <hi rend="italic">b</hi> in sepulchrum <hi rend="italic">p</hi> sic <hi rend="italic">LACale;</hi> et sic <hi rend="italic">a2 b p qx <lb/>
            Domb</hi>. 3 <hi rend="intraline">pdt</hi>sanctificatione, pdi <hi rend="italic">corr. m. superscr., C</hi> 4 patrae C1 <lb/>
            liuer. <hi rend="italic">L</hi> 6 sepellire <hi rend="italic">LAde</hi> 7 Marcus <hi rend="italic">LAbepq;</hi> M. <hi rend="italic">Cav Domb</hi>. <lb/>
            crudelissimos, os <hi rend="italic">ut uidetur ex</hi> um <hi rend="italic">corr., C</hi> 10 cibis <hi rend="italic">L</hi> 12 negauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">X1</hi> A\' 14 perducet 01 15 pro <hi rend="italic">ante</hi> fide <hi rend="italic">om. C</hi> 18 <hi rend="italic">ut editur</hi> <lb/>
            <lb/>
            ZAC\' <hi rend="italic">abdep f Domb.;</hi> se autem <hi rend="italic">C2 a k;</hi> autem se <hi rend="italic">qv</hi><hi rend="intraline">talia pauper </hi> uolun,tate, <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. emend., C</hi> 20 ipse Deus <hi rend="italic">q t7</hi> 21 lucium <hi rend="italic">codd. praeter C;</hi> <lb/>
            L. <hi rend="italic">sup. tin. C;</hi> L. v ualerio <hi rend="italic">C</hi> 23 legat <hi rend="italic">om. a</hi> Quintium <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            Q. v 25 adductum <hi rend="italic">LAC ad e Domb.;</hi> abductum <hi rend="italic">bpqv</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="250"/>
            maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem <lb/>
            gloriam consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid <lb/>
            se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi <lb/>
            huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum <lb/>
            Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum,<lb n="5"/>
            promissa etiam quarta parte regni, a Romana ciuitate non <lb/>
            potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere <lb/>
            maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, <lb/>
            rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam <lb/>
            adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant,<lb n="10"/>
            ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu <lb/>
            hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem <lb/>
            pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi <lb/>
            pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aerarium: <lb/>
            nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias<lb n="15"/>
            suas communes faciunt secundum id quod scriptum est <lb/>
            in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique <lb/>
            opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia <lb/>
            communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere <lb/>
            iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum <lb n="20"/>
            paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Romanorum? <lb/>
            </p><p rend="script">Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, <lb/>
            quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, <lb/>
            nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis <lb n="25"/>
            successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum <lb/>
            tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum

<note type="footnote"> 17 Act. 2, 45; 4, 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 praedicauit <hi rend="italic">C</hi> qui <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cab dep qak</hi><hi rend="italic">f Domb.;</hi> quod <hi rend="italic">v</hi> 4 fu- <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic"><hi rend="intraline">ri</hi>e//t C</hi> subductus <hi rend="italic">e</hi> 7 deuelli (debelli ZA) <hi rend="italic">IA</hi> C\'; diuelli Clo6 <lb/>
            <hi rend="italic">de pqv</hi> 8 illud quod, <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> illum cum <hi rend="italic">corr., C</hi> 9 haberet C1 <lb/>
            10 detiss. Cl 11 consul bis <hi rend="italic">L</hi> A 12 paup. hom. <hi rend="italic">v</hi> 14 ditauatur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> Ai 17 actis <hi rend="italic">v</hi> 19 oportere] debere C 20 optinenda <hi rend="italic">ZAC</hi> <lb/>
            23 huius modi <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cadep;</hi> huiusce m. <hi rend="italic">b v Domb.; om. q</hi> repper. <lb/>
            <hi rend="italic">IAC1</hi> 25 romanum, ro <hi rend="italic">ex</hi> hu <hi rend="italic">corr., C</hi> latequ/e, a <hi rend="italic">eras., C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            adque gloriosum et illorum intentioni merces quam quaerebant <lb/>
            est reddita, et nobis proposita necessariae commonitionis <lb/>
            exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, <lb/>
            quas isti pro ciuitatis terrenae gloriae tenuerunt, pro Dei <lb/>
            gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si <lb n="5"/>
            tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit <lb/>
            apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad <lb/>
            futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad humanam <lb/>
            uero gloriam praesentisque temporis satis digna uita aestimabatur <lb/>
             illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, <lb n="10"/>
            reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut <lb/>
            non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina prouidentia <lb/>
            permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita <lb/>
            muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate <lb/>
            colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati <lb n="15"/>
            sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriam <lb/>
            quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis <lb/>
            datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque <lb/>
            respuerunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>