<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his quos uicere contulerint. </title></ab><p>Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae <lb/>
            paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio<lb n="5"/>
            uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia <lb/>
            et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani <lb/>
            gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia <lb/>
            id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer <lb/>
            fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria<lb n="10"/>
            triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub <lb/>
            legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte <lb/>
            et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente <lb/>
            ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una <lb/>
            esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod<lb n="15"/>
            postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad <lb/>
            Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis <lb/>
            et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante <lb/>
            paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, <lb/>
            de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores<lb n="20"/>
            rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam <lb/>
            uictis extorqueretur. 
</p><p>Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas <lb/>
            certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, <lb/>
            omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum<lb n="25"/>
            fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti <lb/>
            cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim <lb/>
            illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, <lb/>
            quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in

<note type="footnote"><hi rend="italic">I in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis</hi> Nam quid <lb/>
            <hi rend="italic">l. 23</hi> 2 gesserunt <hi rend="italic">p</hi> 3 quas <hi rend="italic">C</hi> uincere <hi rend="italic">p;</hi> dicere C contulerant <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 6 uibat <hi rend="italic">L</hi> 8 subiungatis <hi rend="italic">C</hi> 11 uibebant <hi rend="italic">L</hi> 12 imponebat <lb/>
            01 14 none <hi rend="italic">Cl</hi> gentibus <hi rend="italic">ont. a</hi> IS CO) ibes <hi rend="italic">L;</hi> cinis <hi rend="italic">Cl</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">C1 a d</hi> 20 niberet <hi rend="italic">L</hi> pastos C1 25 <hi rend="intraline">ni</hi>omno <hi rend="italic">C</hi> 27 ardentia] ingentia <lb/>
            <hi rend="italic">b2e2kl</hi> 28 solbunt <hi rend="italic">L</hi> namquid 01 </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, <lb/>
            et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si <lb/>
            peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique <lb/>
            meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, <lb/>
            quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his <lb n="5"/>
            rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint, <lb/>
            quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro <lb/>
            humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum <lb/>
            accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam <lb/>
            superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare <lb n="10"/>
            promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum <lb/>
            a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus <lb/>
            solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, <lb/>
            a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, <lb/>
            nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si <lb n="15"/>
            pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala. <lb/>
            aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta <lb/>
            fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, <lb/>
            quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, <lb/>
             cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, <lb n="20"/>
            quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet <lb/>
            delictorum congregauit inpunitas. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>