<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla uirtutum. </title></ab><p>Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria <lb/>
            sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus <lb/>
            odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, <lb/>
            quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, <lb n="10"/>
            sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes <lb/>
            eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol <lb/>
            super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; <lb/>
            ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis <lb/>
             rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. <lb n="15"/>
            Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur <lb/>
            Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; <lb/>
            uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic <lb/>
            peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et <lb/>
            uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter <lb n="20"/>
            uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta <lb/>
            est propter hominum gloriam.,

<note type="footnote"> 12 lit. 5, 45 </note>

<note type="footnote"> 2. 3 summi<hi rend="intraline">moros</hi>,dem, <hi rend="italic">omissa uerba</hi> ad <hi rend="italic">(sic pro</hi> et) ueri... perceperunt ill <lb/>
            <hi rend="italic">marg., e</hi> 7 mercis <hi rend="italic">d</hi> 8 ueritate <hi rend="italic">codd.;</hi> ciuitate qs v 9 Illa.. est <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 11 fide L1 12 respiramus <hi rend="italic">b</hi> 14 publ. aer. <hi rend="italic">codd.;</hi> aer. (he- <lb/>
            <lb/>
            rar. <hi rend="italic">q)</hi> publ. <hi rend="italic">qv</hi> 15 thensaurus <hi rend="italic">L Ai p (I.; h</hi>tenfauruf <hi rend="italic">C</hi> 18 aeternae <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 01 19 sobri/e, a <hi rend="italic">eras., L;</hi> subrie <hi rend="italic">C</hi> 20 debetur 01 </note>

<note type="footnote"> 16* </note>
</p><pb n="244"/></div></div></div></body></text></TEI>