<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum. </title></ab><p>Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum <lb/>
            sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem <lb/>
            pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis, <lb/>
            quam <foreign xml:lang="grc">λατρείαν</foreign> Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si<lb n="15"/>
            neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet: <lb/>
            non redderetur merces bonis artibus eorum, id est <lb/>
            uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. <lb/>
            De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, <lb/>
            ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen<lb n="20"/>
            dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti <lb/>
            priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro <lb/>
            eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt <lb/>
            patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges <lb/>
            neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera<lb n="25"/>
            uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in <lb/>
            omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis

<note type="footnote"> 20 Mt. 6, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 illi <hi rend="italic">ont. (J1</hi> 7 tam qua<hi rend="intraline">m C</hi> 10 reddet <hi rend="italic">C</hi> 12 era/t, n <hi rend="italic">eraso, C</hi> <lb/>
            deus dat. <hi rend="italic">v</hi> 13 suis <hi rend="italic">na. 1 sup. lin. C</hi> ciuit. sua <hi rend="italic">v</hi> 14 exbiebet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 latrian <hi rend="italic">a;</hi> latriam <hi rend="italic">LAC de</hi> 20 ominibus <hi rend="italic">C</hi> 21 receperunt <hi rend="italic">a\' e</hi> <lb/>
            22 pro re pub. <hi rend="italic">C</hi> 23 acerario <hi rend="italic">d;</hi> aerio et 24 liuero <hi rend="italic">ei</hi> 25 linidini <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 Sed his <hi rend="italic">e</hi> 27 imperii.... gentibus in <hi rend="italic">marg. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="243"/>
            gentibus. hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in <lb/>
            omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustititia <lb/>
            conquerantur; perceperunt mercedem suam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>