<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De resecando amore laudis humanae, quoniam iustorum gloria omnis in Deo sit. </title></ab><p>Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione <lb/>
            quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto<lb n="10"/>
            et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac uita etsi non <lb/>
            funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes <lb/>
            animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur <lb/>
            dilectione iustitiae: ut, si alicubi iacent quae aput quosque <lb/>
            inprobantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae<lb n="15"/>
            laudis erubescat et cedat amori ueritatis. Tam enim est <lb/>
            hoc uitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupiditas <lb/>
            gloriae quam Dei timor uel amor, ut Dominus diceret: <lb/>
            Quo modo potestis credere gloriam ab inuicem <lb/>
            expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? <lb n="20"/>
            Item de quibusdam, qui in eum crediderant et uerebantur <lb/>
            palam confiteri, ait euangelista: Dilexerunt gloriam <lb/>
            hominum magis quam Dei. Quod sancti apostoli non fecerunt; <lb/>
            qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi <lb/>
            non solum inprobabatur (sicut ille ait: iacentque ea semper,<lb n="25"/>
            quae aput quosque inprobantur), uerum etiam summae

<note type="footnote"> 4 Tusc. I, 2 19 1o. 5, 44 22 Io. 12, 43 </note>

<note type="footnote"> •i <lb/>
            I qum <hi rend="italic">Ll</hi> 4 acceduntur <hi rend="italic">L</hi> At Cel 5 gloria <hi rend="italic">L,</hi> gloriae A, gloriam<hi rend="intraline">o C</hi> <lb/>
            iacentque, n m. <hi rend="italic">2 in ras., C</hi> improuantur IA1 <hi rend="italic">et sic u. 26</hi> 8 est p <lb/>
            <lb/>
            11 et <hi rend="italic">LA e p q;</hi> est <hi rend="italic">C reM. v</hi><hi rend="intraline">et </hi>si, et m. <hi rend="italic">1 sup. lin., L</hi> 14 ut <hi rend="italic">ex</hi> et <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi>. A 15 humana<hi rend="intraline">o</hi> laudi<hi rend="intraline">f C</hi> 16 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> A hoc eat <hi rend="italic">C</hi> 19 potestes <lb/>
            Cl ab .. expectantes omn. <hi rend="italic">e</hi> 20 expec///tantes, <hi rend="italic">erasa eyllahtt</hi> <lb/>
            tan, <hi rend="italic">C</hi> 24 in <hi rend="italic">om</hi>. a 25 <hi rend="italic">et</hi> 26 inprouab. £ A </note> <lb/>
             
<pb n="241"/>
            detestationis habebatur, tenentes quod audierant a bono magistro <lb/>
            eodemque medico mentium: Si quis me negauerit coram <lb/>
            hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis <lb/>
            est, uel coram angelis Dei, inter maledicta et obprobria, <lb/>
            inter grauissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt <lb n="5"/>
            deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis <lb/>
            humanae. Et quod eos diuina facientes adque dicentes <lb/>
            diuineque uiuentes debellatis quodam modo cordibus duris <lb/>
            adque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi gloria <lb/>
            consecuta est: non in ea tamquam in suae uirtutis fine <lb n="10"/>
            quieuerunt, sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes, <lb/>
            cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant, <lb/>
            ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant. <lb/>
            Namque ne propter humanam gloriam boni essent, <lb/>
            docuerat eos magister illorum dicens: Cauete facere iustitiam <lb n="15"/>
            uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis; <lb/>
            alioquin mercedem non habebitis aput patrem uestrum, <lb/>
            qui in caelis est. Sed rursus ne hoc peruerse intellegentes <lb/>
            hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo, <lb/>
            quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent: <lb n="20"/>
            Luceant, inquit, opera uestra coram hominibus, ut uideant <lb/>
            bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, <lb/>
            qui in caelis est. Non ergo ut uideamini ab eis, id est <lb/>
            hac intentione, ut eos ad uos conuerti uelitis, quia non per <lb/>
             uos aliquid estis; sed ut glorificent patrem uestrum, <lb n="25"/>
            qui in caelis est, ad quem conuersi fiant quod estis. Hos <lb/>
            secuti sunt martyres, qui Scaeuolas et Curtios et Decios non

<note type="footnote"> 2 Mt. 10, 33; Lc. 12, 9 15 Mt. 6, 1 21 Mt. 5, 16 </note>

<note type="footnote"><lb/>
            2 <hi rend="intraline">dem </hi>eoque, dem <hi rend="italic">m. 1 superscript., L</hi> 3 est in celis <hi rend="italic">p</hi> 4 uel <hi rend="italic">codd.,</hi> <lb/>
            et v 5 persequut. <hi rend="italic">L</hi> A 6 fraemitu <hi rend="italic">C</hi> 8 bibentes <hi rend="italic">L</hi> 9 pace, ac <lb/>
            in <hi rend="italic">ras., C</hi> 10 consequuta <hi rend="italic">L</hi> A 12 cuius <hi rend="italic">radendo ex</hi> quuius <hi rend="italic">corr. I</hi>. <lb/>
            eoneulenant <hi rend="italic">L</hi> 13 accedebant <hi rend="italic">e</hi> 14 nam//, <hi rend="italic">eraso</hi> que, <hi rend="italic">b</hi> ne <hi rend="italic">m. 1 <lb/>
            <lb/>
            sup. lin. L</hi> 15 eos] ergo <hi rend="italic">I,</hi> caua<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>ete e 19<hi rend="intraline">d </hi> proessent <hi rend="italic">C</hi> 20 de- <lb/>
            <lb/>
            monstrat <hi rend="italic">Cl</hi> 23 non <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> 26 <hi rend="intraline">t o</hi>hos <hi rend="italic">b;</hi> hoc <hi rend="italic">q IX</hi> 27 sequuti <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>
             
<pb n="242"/>
            sibi inferendo poenas, sed inlatas ferendo et uirtute uera, quoniam <lb/>
            uera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. <lb/>
            Sed cum illi essent in ciuitate terrena, quibus propositus erat <lb/>
            omnium pro illa officiorum finis incolumitas eius et regnum <lb/>
            non in caelo, sed in terra; non in uita aeterna, sed in decessione<lb n="5"/>
            morientium et successione moriturorum: quid aliud <lb/>
            amarent quam gloriam, qua uolebant etiam post mortem tamquam <lb/>
            uiuere in ore laudantium? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>