CAPUT XIII. De amore laudis, qui, cum sit uitium, ob hoc uirtus putatur, quia per ipsam uitia maiora cohibentur. Quam ob rem quam diu fuissent regna Orientis inlustria, uoluit Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala multarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuluerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque 2 Cat. 53, I 11 Cat. 52 1 tempera/tis, n eraso, C 3 legenti L A C rell.; et legenti a Domb . 4 licuisse A 5 adtendere qa2kl Domb.,\' se adtend. LA Gal bcdepat fv 8 quam L1 opulentibus a 9 cibium L A 12 ena Ll 13 magistratum Z1 15 a om. Ll 21 ipsam C; ipsum rell. v Domb . 22 quam diu ZA\'p; cum diu C rell. v Domb . 25 multoram C 27 ipsa Cl; \'malim ipsorum\' Domb . eius saluti suae praeponere non dubitauerunt, pro isto uno uitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia uitia conprimentes. Nam sanius uidet, qui et amorem laudis uitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium, qui ait: Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem ita cecinit: Latius regnes auidum domando Spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus iungas et uterque Poenus Seruiat uni. Uerum tamen qui libidines turpiores fide pietatis inpeti\'ato Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira adque praeclara gloriae cupiditate fecisse. Huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce 6 Ep. 1, 1, 36 sq. 10 C. II, 2, 9 sqq. 19 Lib. V 1 uno uitio m. 1 sup. lin. C 2 pecunae C 3 sanus a 4 poeta Cl orat. Cde 6 tumes: sunt] tumescunt de 7 cum t?r C tempore, iri marg . ai. q te ter pure, b 10 latium C abidum L A1 dominando A C e2 ql I; dommandi et 14 liuid. L 15 intelligiuilis L; intelligeQtibilis e refrenat L1 18 binc] homo q in deisdem C 19 statuendo a 21 multa gloriae mira adq. praeclara cupiditate L A, transpositionis signa in I. m. 2 superscripta sunt; in A gloriae m. 2 lineola deleta et super cupiditate scripta eat 22 igitur] ergo p v resistebat C1 uerum ....... censebant om. e 23 accedendum C clarius confitetur. Cum enim de studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine ueri boni, non uentositate laudis humanae, hanc intulit uniuersalem generalemque sententiam: \'Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur.\'