<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus moribus antiqui Romani meruerint, ut Deus uerus, quamuis non eum colerent, eorum augeret imperium. </title></ab><p>Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob<lb n="5"/>
            causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus <lb/>
            est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod autem <lb/>
            ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem etiam <lb/>
            superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla <lb/>
            sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt,<lb n="10"/>
            et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc <lb/>
            usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, <lb/>
            cui iam persuasam esset non illorum deorum cultu Romanum <lb/>
            imperium propagatum adque seruatum, nescio cui fato potius <lb/>
            id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Ueteres<lb n="15"/>
            igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat <lb/>
            historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum <lb/>
            deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis <lb/>
            immolarent, tamen \'laudis auidi, pecuniae liberales erant, <lb/>
            gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant; hanc ardentissime <lb n="20"/>
            dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac <lb/>
            emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti <lb/>
            cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, <lb/>
            quoniam seruire uidebatur inglorium, dominari uero adque <lb/>
            imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde

<note type="footnote"> 19 san. Cat. 7 </note>

<note type="footnote"> 2 meruerunt p 3 eum non <hi rend="italic">p</hi> 7 regna/terrena, n <hi rend="italic">eraso, C</hi> Quod<lb/>
             antem ut <hi rend="italic">C;</hi> quod autem <hi rend="italic">L</hi> A\'; quod ut AJ ab <hi rend="italic">d ep q u Domb</hi>. 8 diacere <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> possemus <hi rend="italic">L Aa b de p q kl v;</hi> possimus <hi rend="italic">C a 2 f Domb</hi>. etiam <lb/>
            <hi rend="italic">LAp;</hi> et <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 9 potes///tas, <hi rend="italic">erasis ut uidetur bis positis<lb/>
             litteris</hi> tas, <hi rend="italic">C</hi> 10 deorum <hi rend="italic">om. C</hi> 14 qui <hi rend="italic">Ll</hi> 15 id trib. C\'; attrib. <lb/>
            (J2 18 crederent, <hi rend="italic">in margine</hi> colerent, e 19 abidi L A liuer. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            21 uibere <hi rend="italic">L;</hi> uincere <hi rend="italic">a;</hi> uincere <hi rend="italic">superscripto i</hi> uiuere <hi rend="italic">b</hi> pro hac emori <lb/>
            <hi rend="italic">1 s Cv;</hi> pro hac et mori <hi rend="italic">L2A b epj</hi> propter hanc emori <hi rend="italic">a;</hi> propter hanc <lb/>
            et mori <hi rend="italic">d</hi>-</note> <lb n="25"/>
             
<pb n="233"/>
            dominam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem <lb/>
            non ferentes (annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, <lb/>
            qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini <lb/>
            a regnando adque dominando\'; cum et reges utique a regendo <lb/>
            dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, <lb n="5"/>
            ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina <lb/>
            putata est regentis uel beneuolentia consulentis, sed superbia <lb/>
            dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis <lb/>
            secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus <lb/>
            posuit, quod \'ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate <lb n="10"/>
            quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat.) Ista <lb/>
            ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda <lb/>
            fecit, laudabilia scilicet adque gloriosa secundum hominum <lb/>
            existimationem. 
</p><p>Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros <lb n="15"/>
            uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens <lb/>
            quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute <lb/>
            magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, <lb/>
            diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod <lb/>
            sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, <lb n="20"/>
            ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute <lb/>
            magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello <lb/>
            agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum <lb/>
            enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido <lb/>
            faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis <lb n="25"/>
            et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. <lb/>
            Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis <lb/>
            illorum; inde quippe ait:

<note type="footnote"> 2 Cic. rep. II, 31 10 SaU. Cat. 7 15 Cat. 53 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 conenpiuerunt <hi rend="italic">codd.;</hi> concupierunt v 2 fecerunt <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cab dep q <lb/>
            k fv;</hi> fecere <hi rend="italic">a Domb</hi>. 3 aut] ac <hi rend="italic">a</hi> 6 regius m. <hi rend="italic">2 in fine uersus C</hi> <lb/>
            i beniuolentia <hi rend="italic">I&lt;ACe</hi> sed omn. <hi rend="italic">11</hi> 9 seqntum <hi rend="italic">L</hi> A est <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            10 incrediuile <hi rend="italic">L</hi> memoratus C1; memorata <hi rend="italic">C2</hi> est <hi rend="italic">om. C aJ</hi> liuert. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            <lb/>
            13 laudauilia <hi rend="italic">L</hi> 16 M. <hi rend="italic">C</hi> G. <hi rend="italic">C</hi> 20 exoptauat <hi rend="italic">L</hi> A 21 <hi rend="intraline">d</hi>fiebat, <lb/>
            <lb/>
            d <hi rend="italic">m. 2 superscript. C;</hi> fidebat Mett. <hi rend="italic">editt</hi>. 25 liuert. <hi rend="italic">L</hi> 27 reddi <hi rend="intraline">t</hi><hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            rei <hi rend="italic">om. ql</hi> poeta testimonium etiam <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="234"/>

<quote><l>Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat </l><lb/><l>Accipere ingentique urbem obsidione premebat; </l><lb/><l>Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. </l><lb/></quote>

            Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter mori aut liberos <lb/>
            uiuere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae<lb n="5"/>
            incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio <lb/>
            quaereretur, dum pro magno habetur, quod uelut loquente <lb/>
            Ioue idem poeta dicit: <lb/>

<quote><l>Quin aspera Iuno, </l><lb/><l>Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,</l><lb n="10"/><l>Consilia in melius referet mecumque fouebit </l><lb/><l>Romanos rerum dominos gentemque togatam. </l><lb/><l>Sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas, </l><lb/><l>Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas </l><lb/><l>Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis</l>.<lb n="15"/></quote>

            Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedicentem <lb/>
            ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; uerum <lb/>
            propterea commemorare illa uolui, ut ostenderem dominationem <lb/>
            post libertatem sic habuisse Romanos, ut in eorum <lb/>
            magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud eiusdem poetae,<lb n="20"/>
            quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Romanorum <lb/>
            artes regnandi adque imperandi et subigendi ac debellandi <lb/>
            populos anteponeret, ait: <lb/>


<quote><l>Excudent alii spirantia mollius aera, </l><lb/><l>Cedo equidem, uiuos ducent do marmore uultus, </l><lb n="25"/><l>Orabunt causas melius caelique meatus </l><lb/><l>Describent radio et surgentia sidera dicent: </l><lb/><note type="footnote"> 1 Aen. VIII, 646 sqq. 9 Aen. I, 279 sqq. 24 Aen. VI, 847 sqq. </note><note type="footnote"> 1 iubebat accipere <hi rend="italic">erasa sunt in e et m. 2 superscriptum</hi> restituere nolebat <lb/>
            3 ene[ades ad ferrum <hi rend="italic">m. 2 in ras. e</hi> 4 mori <hi rend="italic">LA1p;</hi> emori <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. liueros uibere <hi rend="italic">L</hi> 5 <hi rend="italic">et</hi> 6 liuertas <hi rend="italic">L</hi> 7 babetur <hi rend="italic">LAC <lb/>
            dep</hi> al <hi rend="italic">kl;</hi> haberetur <hi rend="italic">a b q a1k1 I v</hi> 13 lauentibus <hi rend="italic">L</hi> A 14 pthiam <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            phythia <hi rend="italic">e</hi> 17 facta <hi rend="italic">ex</hi> fato <hi rend="italic">corr. b</hi> 18 propterea <hi rend="italic">om. C1</hi> 19 liuert. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            21 al. gent. art. <hi rend="italic">v</hi> 22 eubigendi A2. <hi rend="italic">C2 in marg.. ab d p qkv;</hi> subigiendi <lb/>
            <hi rend="italic">LA\';</hi> subiendi <hi rend="italic">/;</hi> subiugandi <hi rend="italic">e (in marg</hi>. subigendi), <hi rend="italic">a Domb.; <lb/>
            om. 01</hi> 25 cedo equidem <hi rend="italic">L</hi> A 2 <hi rend="italic">C d e k Domb.;</hi> cedequidem <hi rend="italic">Alp.c;</hi> <lb/>
            caedo eq. al; credo eq. <hi rend="italic">abq (,(2 v</hi> 26 melius] alii <hi rend="italic">a</hi> 27 fulgentia <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/><pb n="235"/><l>Tu regere imperio populos, Romane, memento </l><lb/><l>(Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores, </l><lb/><l>Parcere subiectis et debellare superbos. </l><lb/></quote>

            Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se <lb/>
            uoluptatibus dabant et eneruationi animi et corporis in concupiscendis <lb n="5"/>
            et augendis diuitiis et per illas moribus corrumpendis, <lb/>
            rapiendo miseris ciuibus, largiendo scaenicis turpibus. <lb/>
            [Unde] Qui tales iam morum labe superabant adque abundabant, <lb/>
            quando scribebat ista Sallustius canebatque Vergilius, <lb/>
            non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis adque fallaciis <lb n="10"/>
            ambiebant. Unde idem dicit: *Sed primo magis ambitio <lb/>
            quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium <lb/>
            propius uirtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus <lb/>
            et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, inquit, uera uia <lb/>
            nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis adque fallaciis <lb n="15"/>
            contendit.\' Hae sunt illae bonae artes, per uirtutem scilicet, <lb/>
            non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium <lb/>
            peruenire; quae tamen bonus et ignauus aeque sibi <lb/>
            exoptant; sed ille, id est bonus, uera uia nititur. Via uirtus <lb/>
            est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad <lb n="20"/>
            gloriam honorem imperium. Hoc insitum habuisse Romanos <lb/>
            etiam deorum aput illos aedes indicant, quas coniunctissimas <lb/>
            constituerunt, Virtutis et Honoris, pro dis habentes quae

<note type="footnote"> 11 Cat. 11, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 popnlo C el 2 hae <hi rend="italic">L A C ab dep q ex V;</hi> haec <hi rend="italic">kl Domb.;</hi> hac <hi rend="italic">.f</hi> <lb/>
            artes] partes m. i <hi rend="italic">sup. lin. L</hi>. A mores <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab dep qak I;</hi> morem <lb/>
            <hi rend="italic">Cc Domb</hi>. 5 dabant. postea (posteri m. 2) uero paulatim degenerauerunt. <lb/>
            uoluptatibus se dando. et eneruatione <hi rend="italic">(sic)</hi> animi, <hi rend="italic">glossa</hi> marginali <lb/>
            <hi rend="italic">haud dubie in textum recepta, p</hi> eneruatione a1 <hi rend="italic">A;</hi> neruationi <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            6 illa <hi rend="italic">Cl</hi> 7 cibibus LA 8 unde qui tales iam moram labe (laue <lb/>
            <hi rend="italic">LA) mas., inclusi</hi> unde, <hi rend="italic">quod ex initio seqwmtis sententiae huc</hi> irrepsisse <lb/>
            <hi rend="italic">uidetur. quae Domb. Morelium secutus edidit:</hi> Undique tales iam <lb/>
            morum labes superabant, <hi rend="italic">iam eo displicent, quod sequens pars sententiae</hi> <lb/>
            non illis artibus-ambiebant <hi rend="italic">et subiecto et uinculo caret</hi> 11 inde a <lb/>
            <lb/>
            12<hi rend="intraline">t o</hi>animas <hi rend="italic">b</hi> 13 proprius Cs uirtute/, m <hi rend="italic">deleto, C;</hi> uirtuti <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 doli <hi rend="italic">Cl</hi> 18 ignabus <hi rend="italic">LA</hi> 21 //imperium, et <hi rend="italic">eras., L</hi> 23 uirtutes <lb/>
            et honores <hi rend="italic">Cti</hi> Virtutis om. <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="236"/>
            dantur a Deo. Unde intellegi potest quem finem uolebant esse <lb/>
            uirtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem <lb/>
            scilicet; nam mali nec habebant eam, quamuis honorem habere <lb/>
            cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est <lb/>
            dolis adque fallaciis. a <lb n="5"/>
            
</p><p>Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: (Quo minus <lb/>
            petebat gloriam, eo illum magis sequebatur.\' Quando quidem <lb/>
            gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum <lb/>
            bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus, <lb/>
            quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae<lb n="10"/>
            suae. Unde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est: <lb/>
            testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus <lb/>
            autem suum probet unusquisque, et tunc in semet <lb/>
            ipso tantum gloriam habebit et non in altero. <lb/>
            Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant<lb n="15"/>
            et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi <lb/>
            uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi <lb/>
            quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius <lb/>
            non est. Unde et honores, quos petiuit Cato, petere non <lb/>
            debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare. <lb n="20"/>
            Sed cum illa memoria duo Romani essent uirtute magni, <lb/>
            Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propinquior <lb/>
            fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore <lb/>
            ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia <lb/>
            Catonis: \'Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem <lb n="25"/>
            publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam <lb/>
            eam nos haberemus. Quippe sociorum adque ciuium, <lb/>
            praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis

<note type="footnote"> 6 Cat. 54, 6 11 2. Cor. I, 12 12 Gal. 6, 4 25 Cat. 52, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 uoleuant <hi rend="italic">L</hi> 4 cupient Lt At que malis <hi rend="italic">C;</hi> qug in malis <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            7 peteuat <hi rend="italic">L</hi> 10 testimonio LAabdepqakƒv; iudicio <hi rend="italic">C Domb</hi>. <lb/>
            11 Nam et <hi rend="italic">b</hi> 12 alio loco, m. <hi rend="italic">2 superscripto</hi> in, A 13 suum autem <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 19 petibit <hi rend="italic">L;</hi> petiuit <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> fpuit (i. <hi rend="italic">e</hi>. spraeuit) e <lb/>
            20 cibitas <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis <lb/>
            nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in <lb/>
            consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro <lb/>
            his nos habemus luxuriam adque auaritiam, publice egestatem, <lb/>
            priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam; <lb n="5"/>
            inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis praemia <lb/>
            ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi <lb/>
            quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae <lb/>
            aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem <lb/>
            publicam.\' <lb n="10"/>
            
</p><p>Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales <lb/>
            laudantur Romani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel <lb/>
            plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item <lb/>
            scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis, <lb/>
            ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a <lb n="15"/>
            patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio, <lb/>
            neque amplius aequo et modesto iure actum quam expulsis <lb/>
            regibus quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum <lb/>
            graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, <lb/>
            finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem, <lb n="20"/>
            regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus <lb/>
            solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari <lb/>
            uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico <lb/>
            secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere adque ab <lb/>
            illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos <lb n="25"/>
            et\' ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam <lb/>
            paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur

<note type="footnote"> 14 c. is </note>

<note type="footnote"> 1 fecerunt <hi rend="italic">LACabdepqkIv;</hi> fecere a <hi rend="italic">(ut apud Sail.) Domb</hi>. <lb/>
            3 linid. <hi rend="italic">L</hi> . 6 uirtutam praemia... mirum <hi rend="italic">m. uet. in marg. infer. C</hi> <lb/>
            7 sini <hi rend="italic">L</hi> A 9 impetus fiat, <hi rend="italic">in marg</hi>.<hi rend="intraline">l</hi> imperatur <hi rend="italic">e</hi> I I cathonis <hi rend="italic">O</hi>. <lb/>
            12 romani <hi rend="italic">om</hi>. Cl ueteres <hi rend="italic">om. a</hi> tunc tales <hi rend="italic">C</hi> 13 ita <hi rend="italic">om. Cl</hi> <lb/>
            14 eaq; <hi rend="italic">L</hi> A 21 morem <hi rend="italic">C\'</hi> ueruerasse L A 23 bellent <hi rend="italic">L</hi> bel- <lb/>
            <lb/>
            lum punicum secundum <hi rend="italic">blekv</hi> 24 urg?ere A;<hi rend="intraline">v</hi> urgere <hi rend="italic">C</hi> 26 cibilem <lb/>
            LA 27 amminist. <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            adque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum <lb/>
            prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa <lb/>
            sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, <lb/>
            mari adque terra praeclara facinora fecerit, libuisse <lb/>
            adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam<lb n="5"/>
            sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus <lb/>
            hostium contendisse Romanos, cognouerat paruis copiis bella <lb/>
            gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare <lb/>
            dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, <lb/>
            eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas<lb n="10"/>
            superaret. \'Sed postquam luxu adque desidia, inquit, ciuitas <lb/>
            corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum <lb/>
            adque magistratuum uitia sustentabat.\' Paucorum igitur uirtus <lb/>
            ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute. <lb/>
            nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria,<lb n="15"/>
            quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum, <lb/>
            tenues res priuatae. Unde corruptis moribus uitium e contrario <lb/>
            posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>