CAPUT XII. Quibus moribus antiqui Romani meruerint, ut Deus uerus, quamuis non eum colerent, eorum augeret imperium. Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod autem ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem etiam superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt, et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, cui iam persuasam esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum adque seruatum, nescio cui fato potius id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Ueteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis immolarent, tamen \'laudis auidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant; hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam seruire uidebatur inglorium, dominari uero adque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde 19 san. Cat. 7 2 meruerunt p 3 eum non p 7 regna/terrena, n eraso, C Quod antem ut C; quod autem L A\'; quod ut AJ ab d ep q u Domb . 8 diacere Ll possemus L Aa b de p q kl v; possimus C a 2 f Domb . etiam LAp; et C rell. v Domb . 9 potes///tas, erasis ut uidetur bis positis litteris tas, C 10 deorum om. C 14 qui Ll 15 id trib. C\'; attrib. (J2 18 crederent, in margine colerent, e 19 abidi L A liuer. L 21 uibere L; uincere a; uincere superscripto i uiuere b pro hac emori 1 s Cv; pro hac et mori L2A b epj propter hanc emori a; propter hanc et mori d - dominam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes (annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando adque dominando\'; cum et reges utique a regendo dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis uel beneuolentia consulentis, sed superbia dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod \'ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat.) Ista ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet adque gloriosa secundum hominum existimationem. Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum; inde quippe ait: 2 Cic. rep. II, 31 10 SaU. Cat. 7 15 Cat. 53 sq. 1 conenpiuerunt codd.; concupierunt v 2 fecerunt L A Cab dep q k fv; fecere a Domb . 3 aut] ac a 6 regius m. 2 in fine uersus C i beniuolentia I