<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De uniuersali prouidentia Dei, cuius legibus omnia continentur. </title></ab><p>Deus itaque summus et uerus cum Uerbo suo et Spiritu <lb/>
            sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator <lb n="5"/>
            et factor omnia animae adque omnis corporis, cuius sunt <lb/>
            participatione felices, quicumque sunt ueritate, non uanitate <lb/>
            felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore, <lb/>
            qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec <lb/>
            sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam <lb n="10"/>
            etiam cum lapidibus, uitam seminalem etiam cum arboribus, <lb/>
            uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem <lb/>
            cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species <lb/>
            omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est <lb/>
            quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet <lb n="15"/>
            aestimationis est; a quo sunt semina formarum formae seminum <lb/>
            motus seminum adque formarum; qui dedit et carni <lb/>
            originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecunditatem <lb/>
            membrorum dispositionem salutem concordiae; qui et <lb/>
            animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, rationali <lb n="20"/>
            autem insuper mentem intellegentiam uoluntatem; qui <lb/>
            non solum caelum et terram, nec solum angelum et hominem, <lb/>
            sed nec exigui et contemtibilis animantis uiscera nec auis <lb/>
            pinnulam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum <lb/>
            partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo <lb n="25"/>
            modo est credendus regna hominum eorumque dominationes <lb/>
            et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uoluisse. <lb/>
            <note type="footnote"> 4 spirito <hi rend="italic">Cl</hi> 5 eunt <hi rend="italic">om</hi>. 01 6 quius Lx 7 e ueritate, e <hi rend="italic">m. 2 <lb/>
            ituert., e</hi> 8 rationabile, bi <hi rend="italic">punctis deleta, C</hi> 10 derelinquit <hi rend="italic">L</hi> At <lb/>
            15 generi 01 16 formae .... formarum <hi rend="italic">om. e</hi> 18 fecunditate <hi rend="italic">i1 C</hi> <lb/>
            19 compositionem e <hi rend="intraline">t e</hi>concordiam 6; concordia <hi rend="italic">q</hi> 20 inrationabili <hi rend="italic">k f</hi> <lb/>
            rationabili <hi rend="italic">f</hi> 22 caelum .. nec <hi rend="italic">om</hi>. C 1 23 contemti Z1 animatis <lb/>
            <hi rend="italic">Lx</hi> 24 pinnulam <hi rend="italic">ZA C\' Domb.;</hi> pennulam CJ <hi rend="italic">rell. v</hi> 25 derelinquit <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> Al </note>
</p><pb n="232"/></div></div></div></body></text></TEI>