CAPUT XI. De uniuersali prouidentia Dei, cuius legibus omnia continentur. Deus itaque summus et uerus cum Uerbo suo et Spiritu sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator et factor omnia animae adque omnis corporis, cuius sunt participatione felices, quicumque sunt ueritate, non uanitate felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore, qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam etiam cum lapidibus, uitam seminalem etiam cum arboribus, uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet aestimationis est; a quo sunt semina formarum formae seminum motus seminum adque formarum; qui dedit et carni originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecunditatem membrorum dispositionem salutem concordiae; qui et animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, rationali autem insuper mentem intellegentiam uoluntatem; qui non solum caelum et terram, nec solum angelum et hominem, sed nec exigui et contemtibilis animantis uiscera nec auis pinnulam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo modo est credendus regna hominum eorumque dominationes et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uoluisse. 4 spirito Cl 5 eunt om . 01 6 quius Lx 7 e ueritate, e m. 2 ituert., e 8 rationabile, bi punctis deleta, C 10 derelinquit L At 15 generi 01 16 formae .... formarum om. e 18 fecunditate i1 C 19 compositionem e t e concordiam 6; concordia q 20 inrationabili k f rationabili f 22 caelum .. nec om . C 1 23 contemti Z1 animatis Lx 24 pinnulam ZA C\' Domb.; pennulam CJ rell. v 25 derelinquit L Al