<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  I. </title></ab><ab><title type="sub">Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse nec in stellarum positione consistere. </title></ab><p rend="script">Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est <lb/>
             nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui <lb n="20"/>
            ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel <lb/>
            non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae <lb/>
            praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate <lb/>
            contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur <lb/>
             humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam <lb n="25"/>
            Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam <lb/>
            teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum

<note rend="script" type="footnote"> 1 sequendi <hi rend="italic">C</hi> 2 EXPL. LB. lIII. INC. V £ A AURL. AUG. <lb/>
            EPI. I ADVERSVM. PAGANOS j DE CIVITATE DI. FINIT LIB. IIII I <lb/>
            INC. LIB. QVINTVS. I AMEN. <hi rend="italic">C</hi> 10 possunt habere <hi rend="italic">Ce</hi> 17 stillarum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 22 rationauili <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> IIXX Ang. opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>
             
<pb n="210"/>
            dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit <lb/>
            quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt. <lb/>
            usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis <lb/>
            siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; <lb/>
            quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa <lb n="5"/>
            etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate <lb/>
            decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum <lb/>
            habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi <lb/>
            sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui <lb/>
            deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. <lb n="10"/>
            Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino <lb/>
            colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio <lb/>
            non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, <lb/>
            quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero, <lb/>
            qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis<lb n="15"/>
            quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex <lb/>
            Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere <lb/>
            hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut <lb/>
            uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in <lb/>
            cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur<lb n="20"/>
            scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, <lb/>
            genere humano decernente fuerat euertenda. Quale <lb/>
            deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus <lb/>
            caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum <lb/>
            et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate <lb n="25"/>
            a. summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus <lb/>
            necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane <lb/>
            de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est <lb/>
            de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare <lb/>
            potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit <lb n="30"/>
            illa positio praedicens futura, non agens (non enim

<note type="footnote"> 6 pondere et 9 sed qui L1 Al <hi rend="italic">Cab dek ƒv;</hi> sed et qui <hi rend="italic">L2A2pqa. <lb/>
            Domb</hi>. 11 aliud agit <hi rend="italic">v</hi> 13 est non <hi rend="italic">Ll</hi> A eos <hi rend="italic">b2qv</hi> 16 accedat <lb/>
            C1 18 a/fum‿malliuf potestate!p A 24 adhibe//tur <hi rend="italic">syllaba</hi> re erasa <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 auo <hi rend="italic">om. 01</hi> 30 loquutio <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita <lb/>
            solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: \'Mara ita <lb/>
            positus homicidam significat\', sed: \'homicidam facit\'; uerumtamen <lb/>
            ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis <lb/>
            accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae <lb n="5"/>
            in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil <lb/>
            umquam dicere potuerunt, quur in uita geminorum, in actionibus, <lb/>
            in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque <lb/>
            rebus ad humanam uitam pertinentibus adque in ipsa <lb/>
            morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, <lb n="10"/>
            quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se <lb/>
            gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in <lb/>
            conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento <lb/>
            seminati? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>