<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Ioui fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur. </title></ab><p rend="script">Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum <lb/>
            intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo <lb/>
            Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. <lb/>
            Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum <lb n="25"/>
            omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, <lb/>
            hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta <lb/>
            dictum conuenientissime praedicant: <lb/>
            Ionis omnia plena.

<note type="footnote"> 29 Verg. Ecl. 3, 60 </note>

<note rend="script" type="footnote"> tu <lb/>
            7 athib. <hi rend="italic">L</hi> A 10 praepofituta <hi rend="italic">C</hi> 12 nodotus <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab dep q;</hi> nodus a <lb/>
            13 unus <hi rend="italic">e a2 b2 e</hi> domui <hi rend="italic">LA</hi><hi rend="italic">ab2epqv;</hi> domi <hi rend="italic">C bi d Domb,</hi> 15 cardeam <lb/>
            <hi rend="italic">LAC a b2 de p q v;</hi> carneam <hi rend="italic">b1k1ƒ</hi> 26 iobis <hi rend="italic">L</hi> A 26 regem <lb/>
            <hi rend="italic">codd.;</hi> regem esse v eius] enim <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="174"/>
            Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum <lb/>
            sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si <lb/>
            ita est, quur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et <lb/>
            in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam <lb/>
            Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine <lb n="5"/>
            premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, <lb/>
            quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum <lb/>
            demserunt et errorem addiderunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>