<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">An regna terrena inter profectus suos adque defectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio. </title></ab><p rend="script">Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et <lb/>
            prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum <lb/>
            locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim <lb/>
            causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum <lb/>
            adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non<lb n="10"/>
            enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant <lb/>
            deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores <lb/>
            fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui <lb/>
            sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non <lb/>
            sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, <lb n="15"/>
            adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid <lb/>
            commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus <lb/>
            post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum <lb/>
            tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si <lb/>
            ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes<lb n="20"/>
            transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et <lb/>
            expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit <lb/>
            ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae, <lb/>
            a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos <lb/>
            esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus <lb n="25"/>
            uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, <lb/>
            sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque <lb/>
            proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias,

<note rend="script" type="footnote"> 2 latrocium C\' 4 profectoB <hi rend="italic">C</hi> 5 iuuentur <hi rend="italic">Cp;</hi> uel iuuentur <hi rend="italic">qv</hi> <lb/>
            8 temporibusque, que <hi rend="italic">sup. lin., L</hi> diurnum <hi rend="italic">Cl</hi> 9 et <hi rend="italic">sup. lin. L; <lb/>
            om. a</hi> 13 constituendi, <hi rend="italic">in marg</hi>. c<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>struendi <hi rend="italic">e</hi> 14 mercedem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 prom. maiore <hi rend="italic">v</hi> 17 agustis C\'*; augustis <hi rend="italic">el</hi> Orientis <hi rend="italic">om</hi>. a1 <lb/>
            UB <lb/>
            18 brebiss. <hi rend="italic">L</hi> 19 que <hi rend="italic">C</hi> 22 igsensit <hi rend="italic">C;</hi> senserit <hi rend="italic">e</hi> 24 liner. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 possint At 26 se <hi rend="italic">om. OS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos <lb/>
            debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur <lb/>
            sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel transitus <lb/>
            uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum <lb/>
            illis temporibus adque in illis terrarum partibus Christi nomen <lb n="5"/>
            fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades <lb/>
            bellicas amissa adque translata sunt. Nam post mille ducentos <lb/>
            et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, <lb/>
            si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum <lb/>
            et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud <lb n="10"/>
            illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam <lb/>
            diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus <lb/>
            desertis et illa recepta perire potuisse? In qua uoce uanitatis, <lb/>
            quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia <lb/>
            conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam <lb n="15"/>
            Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod <lb/>
            et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa <lb/>
            est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum <lb/>
            est. Quis enim de hac re nouit uoluntatem Dei? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>