<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt. </title></ab><p>Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis <lb n="20"/>
            inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei <lb/>
            esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos <lb/>
            Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis <lb/>
            multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec

<note type="footnote"> 1 fortuito <hi rend="italic">L</hi> A1 <hi rend="italic">Cbj dep ak;</hi> fortuitu <hi rend="italic">ab3qv</hi> 3 temporis <hi rend="italic">e</hi> 6 et <lb/>
            habere <hi rend="italic">om</hi>. A1 et hab. seru. poss. et non <hi rend="italic">om. ex</hi> seru. <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            et habere <hi rend="italic">om. a</hi> h[abere sejruientes. <hi rend="italic">litt. inclus. m. 2</hi> in ras., <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et non babere et habere <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C b dp q JJiibn. Domb.;</hi> et habere <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            8 seruiet, <hi rend="italic">m. rec. superscripto</hi> illis, <hi rend="italic">C</hi> regna mundi huius ds bonis et <lb/>
            malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant. <lb/>
            et ideo regna terrena, <hi rend="italic">glossa marginali inserta. e</hi> 10 haec ab <lb/>
            eo <hi rend="italic">om. C1</hi> 13 et thunc <hi rend="italic">L;</hi> ahi/nc, i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">radendo corr.,</hi> A et tunc <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> iam <hi rend="italic">b</hi> 17 do <hi rend="italic">ex</hi> dfh <hi rend="italic">corr. C\'</hi> 20 cognosceretur <hi rend="italic">LACdp;</hi> <lb/>
            cognoscerentur <hi rend="italic">ab e qx Domb</hi>. 23 ante A1 24 liuer. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, <lb/>
            ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter <lb/>
            cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes <lb/>
            necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina <lb/>
            suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina<lb n="5"/>
            escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati <lb/>
            sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus <lb/>
            mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus <lb/>
            diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se <lb/>
            redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam,<lb n="10"/>
            quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus <lb/>
            aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. <lb/>
            Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, <lb/>
            et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, <lb/>
            sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine<lb n="15"/>
            Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et <lb/>
            prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae <lb/>
            Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius <lb/>
            acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate <lb/>
            tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad<lb n="20"/>
            idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem <lb/>
            regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc <lb/>
            quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius <lb/>
            unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum <lb/>
            usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia<lb n="25"/>
            prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad <lb/>
            modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum <lb/>
            legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam

<note type="footnote"> 2 incrediuil. <hi rend="italic">L</hi> 4 manibus ipse seruauit <hi rend="italic">LAC at bpq et omisso</hi> <lb/>
            manibus <hi rend="italic">e;</hi> man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o <hi rend="italic">lJomb</hi>. 5 canica <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non <hi rend="italic">ante</hi> uicerunt ont. <hi rend="italic">e</hi> 15 segites <lb/>
            Cl 16 bobes L A 17 falsorum <hi rend="italic">ont. C\'</hi> 18 putarunt <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> putauerunt <hi rend="italic">Cv</hi> 21 postremum <hi rend="italic">C</hi> christum <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            23 gentisque <hi rend="italic">C\'</hi> illi <hi rend="italic">e</hi> 28 confinctum A </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic <lb/>
            dandus huius prolixitatis modus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>