CAPUT XXXIIII. De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt. Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec 1 fortuito L A1 Cbj dep ak; fortuitu ab3qv 3 temporis e 6 et habere om . A1 et hab. seru. poss. et non om. ex seru. usque ad et habere om. a h[abere sejruientes. litt. inclus. m. 2 in ras., C et non babere et habere L A C b dp q JJiibn. Domb.; et habere om. v 8 seruiet, m. rec. superscripto illis, C regna mundi huius ds bonis et malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant. et ideo regna terrena, glossa marginali inserta. e 10 haec ab eo om. C1 13 et thunc L; ahi/nc, i ex u radendo corr., A et tunc superscripto iam b 17 do ex dfh corr. C\' 20 cognosceretur LACdp; cognoscerentur ab e qx Domb . 23 ante A1 24 liuer. L Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam 2 incrediuil. L 4 manibus ipse seruauit LAC at bpq et omisso manibus e; man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o lJomb . 5 canica e 6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non ante uicerunt ont. e 15 segites Cl 16 bobes L A 17 falsorum ont. C\' 18 putarunt L A Domb.; putauerunt Cv 21 postremum C christum sup. lin. C 23 gentisque C\' illi e 28 confinctum A quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitatis modus.