<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod iudicio et potestate Dei ueri omnium regum adque regnorum ordinata sint tempora. </title></ab><p>Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est <lb n="30"/>
            uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque

<note type="footnote"> 3 inde a nobis v 5 liuer. <hi rend="italic">L</hi> 10 religionis <hi rend="italic">C</hi> noluerint <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            18 et <hi rend="italic">aup. lin</hi>. A 24 aptius <hi rend="italic">LACab1dpk f Bombartius b2eqatl</hi> <lb/>
            29 sunt <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed <lb/>
            pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; <lb/>
            cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse <lb/>
            tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem <lb/>
            uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere <lb n="5"/>
            et habere seruientes, possunt et non habere et habere <lb/>
            regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo <lb/>
            iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur <lb/>
            et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli <lb/>
            haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. <lb n="10"/>
            Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat <lb/>
            nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus <lb/>
            et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifestatione <lb/>
            praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur <lb/>
            aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>